PL 170, col. 570

Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

dicere quod nec ipse Abraham pater introivit in regnum
Dei, sicut asseverare solitus es, quod nullus
omnino introierit ante adventum Christi tui?
CHRIST. Ego Scripturis sanctis nusquam refragari
cupio, et rursus sine auctoritate illarum nec tuam
nec alterius cujusquam sententiam audire patior,
praesertim in tanto tamque arduo cognoscendae veritatis
negotio. Dic ergo cum auctoritate Scripturae,
quando vel ipse pater Abraham, vel alius quis sanctorum
antiquorum, paradisum sive regnum Dei
introierit. Nam de Abraham patre optimo atque sanctissimo,
hoc tantum legimus in fine ejus, quia deficiens
mortuus est in senectute bona, provectaeque
aetatis, et plenus dierum, congregatusque est ad populum
suum, et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii

sui [(Gen. XXV)]
. Quod si congregari ad populum suum
idem esse velis quod introire in regnum Dei, sive in
paradisum, repugnat valde quod pater Jacob deflens
filium Joseph, quem putabat esse mortuum, et consolantes
filios suos audire nolens: Descendam, inquit, ad filium meum lugens in infernum
[(Gen. XXXVII)]
.
Item: Si quid adversi filio meo Benjamin, ait, acciderit
in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos
cum dolore ad inferos [(Gen. XLII)]
. Non igitur ego,
sed Scripturae auctoritas tibi refragatur, ne dicas
aut aestimare velis quod locus, ubi congregatus est
Abraham ad populum suum, jam fuerit coelum sive
paradisus, sed et in toto processu vitae ipsius Abraham
nusquam invenis quod aliud quid promiserit
ei Deus, nisi semen in quo benediceretur, id est

salvaretur mundus et terram Chanaam, ubi tandiu
habitare oportuit filios Abrahae, donec eadem promissio
impleretur.
JUD. Ergone Abraham, et caeteri patres sancti
descendebant in infernum, et hoc erat eos congregari
ad populum suum?
CHRIST. Descendebant utique in infernum, non
tamen inferiorem, quo sepeliuntur impii, cujus
Psalmista meminit dicens: Et liberasti animam ex
inferno inferiori [(Psal. LXXXV)]
, sed in locum sive
regionem; non solum coelo vel paradiso, verum
etiam mundi hujus habitatione inferiorem, ubi non
solum liberi erant a poenis impiorum, verum etiam
visitatione frequentabantur, et collocutione fruebantur
sanctorum angelorum. Nam et Dominus noster,

quem voluntate mea jamdudum cognosceres, de
quodam paupere dixit: Factum est ut moreretur, et
portaretur ab angelis in sinum Abrahae [(Luc. XVI)]
,
subjungens de divite: Quia mortuus est et ipse, et
sepultus est in infernum [(ibid.)]
.
JUD. Quid ergo illis deerat, si sanctorum angelorum
familiaritate non fraudabantur aut quod illis
claudi poterat de regno Dei, si a civibus ejusdem
regni Dei non separabantur?
CHRIST. Ego tibi demonstrare possum per 336
similitudinem sancti ecclesiastici atque catholici
ordinis mei, quem si non recipis, libenter recipient,
et veraciter agnoscent quicunque huic spectaculo
interesse velunt fideles, seu parvi, seu magni. Et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.