PL 170, col. 575

Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

sive Sion, potius quam ipsa pars parva, generatio
una, quae suo tempore vivebat in tectis Jerusalem
sive Sion! Cum igitur legis, exsulta satis, filia Sion,
jubila, filia Jerusalem, ne respicias solam generationem
illam, quae in tectis Jerusalem habitabat illo tempore,
sub principibus sacerdotum Anna, et Caipha,
nec ex eo argumenteris Jesum Nazarenum non esse
regem Sion, sive Jerusalem, quia generatio illa non
recepit eum, neque dicas in adventu ejusdem Christi
mei non exsultasse Sion, sive jubilasse Jerusalem,
idcirco quia post passionem ejus mala omnia venerunt
super generationem illam. Cunctas respice
generationes millium annorum, quae ab hac vita
decedendo congregatae fuerant in unum populum,
universum illum respice populum sive populorum

multitudinem, vere Sion, vere Jerusalem, et cognosces
quam efficaciter, quam non inaniter dictum
sit: Exsulta, filia Sion; jubila, filia Jerusalem, et
multa his similia.
JUD. Quod nunc protulisti adversum me de psalmo: fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributionem,
et in scandalum; obscurentur oculi eorum
ne videant.
Et illud de Isaia: Excaeca cor populi hujus
et aures ejus aggrava; et oculos ejus claude; ne forte
videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde
suo intelligat, et convertatur, et sanem eum [(Isa. VI)]
,
et multa talia saepe mihi objecta audivi, et multi
tuorum memoraverunt haec insultabundi. Nunquid
Deus est hujusmodi, ut tu putas, scilicet volens aliquid
falli, et in errorem induci?
338 CHRIST. Nonne Hieremias dicit: Seduxisti
me Domine, et seductus sum; fortior me fuisti, et invaluisti [(Jer. XX)]
.
Nonne adversus regem Achab loquens
spiritui mandacii: Decipies, ait, et praevalebis,
egredere, et fac ita? [(III Reg. XXII.)]
Verumtamen
audi me; non est unus modus seductionis; est enim
seductio qua seducitur quis a bono ad malum. Hanc
seductionem Deus nescit. Est econtra seductio a
malo ad bonum et hac seductione Deus te et genus
tuum seduxit dum Scripturam sacram talem esse
voluit, ut in lectione ejus obscurarentur oculi tui.
Si enim sacramenta ejus non clausisset sub figuris,
et aenigmatibus, si expressisset vocibus manifestis
nunquid patres tui sustinuissent, praesertim rebelles

et increduli, quemadmodum Moyses ipse dixit?
nimirum sicut rex Joachim scidit volumen Hieremiae,
et projecit illud in ignem donec consumetur
igni [(Jer. XXXVI)] , et sicut Isaiam sectum perhibes a
Manasse per occasionem hanc, quia dixit: Vidi Dominum
sedentem super solium excelsum et elevatum [(Isa. VI)]
,
cum Deus ipse dixisset ad Moysen: Non
enim videbit me homo, et vivere potest [(Exod. XXXIII)]
.
Et ita et multo insanius et Scripturas omnes incendissent,
et prophetas omnes interfecissent nisi Scripturae
clausae illis et signatae fuissent, si manifeste
lis prophetae clamassent quidquid de Christo futurum
erat et fieri oportebat, verbi gratia, quomodo
vel quali ordine foret exaltandus in illud solium
excelsum et elevatum, de quo dixit Isaias: Vidi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.