PL 170, col. 867

Vita Chounradi (Udascalcus Augustanus S. Ulrici), J. P. Migne

diversus pro rationis qualitate videretur aliis.
Super egenum et pauperem, ut intelligens inopiam
esse quam diviciae alienam a se fecerant, compassione
experiri desiderat, [se miseriorem], se inferiorem
reputans, si cuique pro viribus non subveniat.
Cunctis oppressis, pro sui relevatione tunc
temporis episcopum adeuntibus, hic facilis accessus,
hic non emptus causidicus, hic postremo adjutor
extitit inportunitatibus. Verum quia tantae virtutis
homo digniori probandus erat exercitio, in
praepositum a fratribus eligitur, ac per hoc communi
rerum utilitati prospicitur. Nam juxta adeptum
culminis honorem, quod hactenus voluntate,
deinceps operatur bonum ad omnes facultatis
liberalitate, praesertim cum ambitionis, quam

nimirum generat avaritia, ignoret caecitatem; sed
quanto magnus sit, eo magis sectetur humilitatem,
eo largius caritatis amplectatur benignitatem.
Non minus et ipse honorabilis atque amabilis, tum
pro reverentia dignitatis, tum pro affectu paternitatis
habetur universis; qui felix revera illud
aevum arbitrantur, quo tanti vir exempli divinitus
orbi donatur.
4.
Interea praefatus antistes Notingus humanae
debitum persolvens naturae defungitur; cujus corpus
a sancto et venerabili Udalrico Augustensi praesule
sepelitur. Hic admirabilis vitae pater, cum erga
viduatam ecclesiam in eligendo episcopo pro coelesti
duceretur oraculo, triduanum jejunium toto
clero indixit et populo, dignum asserens, praecipua

quaeque divinarum rerum consilia majori devotione
a spiritu consilii fore petenda. Cumque die
statuta frequens utriusque sexus et aetatum esset
concursus, grandis omnium fit expectatio, quem
Deo plenus pater Udalricus ydoneum gregi dominico
pastorem exprimat primus. Ille spiritu instructus,
Chunradum non modo irreprehensibilem, sed
omni qua apostolus episcopum describit forma perfectum,
in hoc opus bonum hortatur assumendum.
Nec mora, haec vox in ore universorum: Juxta
generale votum dedit nobis Deus episcopum! Renitentem
itaque et indignum se vociferantem cathedra
pontificali Constantia suum exaltat Chunradum,
ad coelum usque laudibus suum attollit eloctum.
Gaudet clerus, se talem promeruisse pontificem

qui sibi prudentia praeesse valeat et
providentia, cum alterum eorum hunc principaliter
ordinem respiciat, altero eorum specialius indigeat.
Quamvis enim filii seculi prudentiores filiis
lucis in generatione sua sint, ab illa tamen sapientia
quae desursum est oculus eorum quam plurimum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.