PL 170, col. 873
Vita Chounradi (Udascalcus Augustanus S. Ulrici), J. P. Migne
suae plena fide fecit sacrificium. Nec diu supplicans
tardatur, dum manus cum brachio redivivo donata
motu retrahitur.
18.
Item puella confluentem in hunc locum innumeram
multitudinem comitabatur; quae digitis in
volam contortis, ex utero matris excruciabatur.
Haec dum protinus curaretur, lascivior aut simplicior,
rem celans egreditur. Incommodo statim priori
occupatur; manca, nimio haesitans stupore, periclitatur.
Ocior tamen redit, confitetur quod celavit,
mirantibus cunctis sanitatem quam amisit denuo
recepit.
19.
Gallus quidam Pictaviensis, duodecim annis
claudus, ad urbem Constantiam longaevus viator
venit. Hic, ut solitum est, vice pedis alterius base
lignea nequaquam sustentatur; sed baculis
ascellas rodentibus, tripes ferebatur. Tibia quippe
cum pede arefacta et fere in fistulae subtilitatem redacta,
totus in poplite humor nocivus concrevit, ac
per hoc genu in maximum tumorem excrevit. Sex
ergo mensibus in urbe moratur, et visis tantis curationum
beneficiis, ad spem recuperandae sanitatis
animatur. Ecclesiam frequentat; ut sui, jam
tempus multum in dolore habenti, ut ex longinquo
venienti, pater sanctus misereatur, supplex postulat.
Interea nox sanctissima pentecostes supervenit,
in qua excubias circa sepulchrum ejus devotus
egit. Ventum est ergo ad matutinorum vigilias,
et novo cruciatu dicta membra jam dudum emortua
incipiunt torqueri, ita ut jam de repentino dolore
magis quam de gressus afficeretur privatione. Sensus
in brevi amittitur, ipsa quoque vox adimitur.
Hora dicendi cantici « Te Deum laudamus » instabat,
et homo vires cum incessu naturali recuperabat.
Supplici ergo laude Deo jubilatur, dum Spiritus
paraclitus et propria festivitate et hominis
liberatione universos consolatur.
20.
Puerum quendam in clero constitutum, sed
inmatura paralysi debilitatum, parentes ad hunc
transferunt patronum. Et quia non de infimis natalibus
erant procreati, plures condolentes tam suae
quam genitorum conveniunt oppressioni. Non
minima ergo plebe stipati, debilem suum ante viri
Dei memoriam exponunt, seque in terram pro eo
supplicatim mittunt. Quid amplius? Fides eorum
ex alto respicitur, aeger Chunradi meritis attollitur,
pontifex summus in ministro tabernaculi perfectioris
honoratur, mirabilis Deus in sanctis suis praedicatur.
21.
In coenobio quodam sanctimonialium duae
virgines diversis laborabant aegritudinum molestiis;
una siquidem ex vomitus instantia non retinens
mensibus octo alimenta desperabatur altera paralysi
gravissima resoluta periclitabatur. Compertis