PL 171, col. 1467

Epistolae (Marbodus Redonensis), J. P. Migne

frangi possit; stabilis autem et inconcussa veritatis
assertio. Quod si mihi more solito violentus exstiteris,
tunc maxime persecutionem meam astrues
persequendo. Quaero igitur a te (religiose episcope)
quaenam tam vehemens causa contra fratrem et consacerdotem
tuum (ne dicam patrem et consecratorem
) indignationis tuae furorem accendit, ut
inexpugnabili odio me persequens, post damna et
dedecora mihi meisque crudeliter illata, ad ultimum
humilitatis meae personam inauditam et indiscussam
damnaveris, indignum me clericorum tuorum collocutione
praejudicans, nec ante majestatis tuae
praesentiam passus admitti. Nunquid enim si in te
peccassem, corripiendus prius singulariter non eram,
deinde duo, vel tres, si incorrigibilis existerem,

adhibendi? Et ecce, cum nihil horum praecesserit,
contra regulam a Christo datam, quae prima est,
posuisti apud Ecclesiam tuam de absente conquestus.
Deinde sicut ethnicum et publicanum me habens,
in quo non mea, sed communis omnium sacerdotum;
non mea, inquam, sed ipsius Christi injuria,
non tam constitutum a Domino ecclesiasticae
correptionis ordinem pervertisti, quam perversum
et praecipitem 1390 turbulentae iracundiae motum
tibi dominari manifestissime declarasti. Non enim
licuit mihi culpam vel excusare, vel negare, vel
agnoscere, quatenus aut excusantis suscipienda
ratio, aut negantis juste esset admittenda purgatio,
aut confitenti clementer venia concedenda. In hoc
ergo praejudicio, universas vias Domini reliquisti;

quia nec misericordiam, nec veritatem secutus es.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.