PL 171, col. 1469

Epistolae (Marbodus Redonensis), J. P. Migne

mala retribuuntur pro bonis. Ejusdem generis est
illa, qua bona redduntur pro malis [ f. qua mala
redduntur pro bonis], quando fit continenter ab
eadem persona, non levitate gratiae, sed perversae
malignitate naturae. At fortasse pro malitia debui
ponere bonitatem, ut dicerem quod tunc me Andegavensis
bonitas impedisset. Sed hoc modo, vel me
ipsum dum excusare molior, accusarem, bonum
dicens impedimentum; vel si per antiphrasim loqui
putarer, non mutaretur. Veram ergo et notam omnibus
debui excusationis causam praetendere, cum
aliam penitus non haberem. In quo laesum te putas;
Andegavensem te esse intelligis: quod si non intelligis,
nec te in hoc laesum debes existimare. Neque
enim episcopum nominavi, ubi Andegavensem dixi

malitiam. Multiplex autem est Andegavensis malitia;
multos Stephanos habet, multos Willelmos. Utinam
tota in uno duorum capite resideret, pax esset forsitan
inter nos, et inviolata concordia. Sed redeo
ad culpam meam, quam solam sufficere tibi credis;
imo non credis, sed alios credere cupis, ut merito
videar tot laborum quos pro te suscepi, mercede
fraudatus. Quae si nulla est, debet sileri; si parva,
debet ignosci; si magna, majorum meritorum debet
comparatione superari. Nam et carcerem et catenas,
dum ad te in auspiciis tuae electionis vocatus
festino, tui causa passus sum, machinamento
ejus qui tibi nunc placet Stephani; quasi tunc jam
praesagiente et praemonente fortuna, ut ab infausto
coepto desisterem; et non tantum verborum, sed et

factorum ludibria multa sustinui. Siquidem rerum
mearum jacturam 1392 gravis mihi proprii corporis
contumelia levem fecit. Nec tamen elapsus
destiti, ut tunc putabam, constanter, ut nunc intelligo,
pertinaciter, urgere propositum; et contra
optimos clericorum, qui pluribus ex causis, absque
suo assensu, a vulgo factam improbabant electionem,
quoniam et infra annos, et extra ordines, per
tumultum populi magis ficta esset, quam facta, promotionis
tuae causas asserere. Cesserat jam contradicentibus
ipse metropolitanus; et quia ratione
superabatur, rem judicio papae non tam decidendam
quam rescindendam reservare decreverat. Ego tamen
multo conatu, multo discursu, magnis precibus,

tandem apud ipsum ut consecrareris obtinui.
Idem cum Stephanus, cum quibusdam quos omnes
tibi postmodum, meam (ut fertur) pactus dejectionem,
ex infestissimis amicos fecisti, iniquam esse clamaret;
ego stulte quidem et improvide, sed nimio tuo
favore seductus, me ipsum devovi: In me, inquiens,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.