PL 171, col. 1471

Epistolae (Marbodus Redonensis), J. P. Migne

nomen meum de Catalogo prorupisti, prius omnia,
meas etiam syllabas persecutus. Utinam et subscriberes:
« Iniquo odio oderam illum! » Tale tropaeum
titulo tuo dignum erat. Idem si zelo justitiae id fecisse
responderis, quia videlicet canon in duarum civitatum
ecclesiis vetat clericum ascribi, arguit te
Sicarius, arguit te Stephanus, alter in Cenomanensi,
alter in Turonensi Ecclesia prius conscripti.
Sed dum haec refero, non quasi texens historiam,
sed quasi texens injuriam, tua forsitan sublimitas
indignatur, irascitur, incandescit, et dum imbecillitatem
meam cum suis metitur viribus, ad exercendam
accingitur ultionem. Noli, obsecro, cogitare
quid possis, sed quid debeas meditare; nec fortunae
vires attendas, sed communis justitiae considerationem.

Quantum enim in me tibi licuit, tantum et
aliis in te licet; et neminem eo fortuna provexit,
ut non tantumdem illuminetur [ f. illi minetur],
quantum permisit: excelsus multo facilius casus
nocet. Memor igitur conditionis humanae, impetum
fervidae juventutis compesce, et inflata nimium secundae
fortunae vento vela contrahe, ne forte ipsa
tibi prosperi 1394 cursus velocitas causa fiat collisionis
in scopulos. Nondum per aetatem, longam
cepisti experientiam, nec adhuc mens tua casuum
varietate decocta maturuit. « In antiquis, ait Scriptura,
est sapientia, et in multo tempore prudentia [(Job XII, 12)] .
» Et alibi: « Interroga patrem tuum,
et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi [(Deut.
XXXII, 7)] . » Si tibi ante annos debita provectioribus

contigit reverentia, non id viribus tuis ascribas,
quae vel non erant, vel certe nesciebantur; fortuna
enim saepius plus quam consilium valet, sicut tam
in hoc, quam in aliis frequenter experti sumus.
Timenda tibi potius illa Sapientis sententia: « Haereditas
ad quam festinatur in principio, in novissimo
benedictione carebit [(Prov. XX, 21)] . » Et illud:
« Substantia festinata minuetur [(Prov. XIII, 11)] . »
Refellenda etiam quorumdam de te (utinam falsa)
opinio, qui ingenium tuum non tam mutatum felicitate,
quam manifestatum putant. Multorum siquidem
vitia, quae imbecillitate latent, dum eis instrumenta
explicandae nequitiae desunt, cum illis suae
vires placuerint, felicitas aperit. Sic pestifera serpens

secure tractatur, dum riget frigore; non desunt
illi tunc venena, sed torpent. Quod ne tibi juste
possit aptari, summo conamine elaborandum est; et
non solum hoc ne te detexerint, sed et illud ne te
effecerint fortunae beneficia pejorem. « Divitiae, inquit
Psalmista, si affluant, nolite cor apponere [(Psal. LXI, 11)] .
» Tum ergo tibi salutaria consilia
advoca, cum tibi alludit vitae prosperitas. Tunc te
valde in lubrico retinebis, ac sistes, nec tibi dabis
impetus liberos, scilicet si circumspicies quo eundum
sit, vel quousque. Ne altiori te rei impone, in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.