PL 171, col. 1476

Epistolae (Marbodus Redonensis), J. P. Migne

si forte comprehendam [(Phil. III, 13)] . » Et alibi:
« Quae quidem retro sunt obliviscens, et in anteriora
memetipsum extendens, sequor ad destinatum [(ibid., 14)] .
» Si ergo sanctus Apostolus, tantam a
Deo consecutus gratiam, ut coeli quoque secreta
cognosceret, et non arbitratur se comprehendisse,
quandiu scilicet peregrinaretur a Domino, quis mortalium
vel sanctissimus se aliquid assecutum esse
confidat? Nam, sicut scriptum est: « Cum consummaverit
homo, tunc incipiet [(Eccli. XVIII, 6)] . » Et
Dominus ad discipulos loquens, inter alia dicit:
« Cum haec omnia feceritis, dicite: Servi inutiles
sumus; quod debuimus facere fecimus [(Luc. XVII,
10)] . » Hoc est: Si Domino sua tantum quantum
debebamus persolvimus, nihil ei utilitatis ex nostro

contulimus. « Quid enim habes quod non accepisti? » [(I Cor. IV, 7.)]
Haec autem dico, charissima, non
ut tibi taedium desperationis incutiam, sed ut te ad
humilitatis custodiam provocem, ne forte dum tua
rudimenta dignis mundus laudibus prosequitur, spiritus
elationis, quod absit! tibi latenter subrepat,
quasi quae sola nobilium feminarum id loci vel
temporis evangelicum praeceptum impleveris, omnibus
quae possidebas renuntians, ut Christum nuda
sequeris; unde te plurimi jam beatam, et cum
mundo diabolum vicisse pronuntiant.
Sed tibi longe aliter sentiendum est, sicut 1400
et sentire te credo, quoniam omnis qui opera carnis
abdicans, religiosam vitam aggreditur, non tam
continuo vincit inimicum quem provocat, et tunc

primum nequissimi hostis incipit experiri argutias,
cum ei manifestum certamen indixerit. Neque enim
palaestrita, cum vestes projecerit oleoque membra
perunxerit, illico de victoria stat securus, imo potius
quanto ad pugnandum paratior, tanto fit discriminis
incerto vicinior. Sic et qui fluvium procellosum
nudatus parat trajicere, aptior quidem factus
est ad natandum, sed nondum certus [est] utrum
valeat enatare. Tibi quoque tuique similibus, quae
abjectis vitae saecularis impedimentis, ad luctandum
cum nudo scilicet adversario nudae prodiistis, ad superanda
flumina Babylonis exerta brachia praeparastis,
gravis instat conflictus, discrimen incumbit
non modicum; et si paululum mentem manumve

remiseritis, turpis ruinae, vel certe pessimae necis
metus intenditur. Neque enim cessat antiquus, non
solum tibi de futuris insidias struens, sed et de praeteritis
certamen accendens. Revocat ad memoriam
pristinas voluptates, si forte fatigatam praesenti molestia
mentem, praeteritarum saltem illecebrarum
recordatio blanda demulceat. Novit callidus sumere
tentandi de virtute materiam, et de sanctorum abstinentia
consuevit accendere desiderium epularum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.