PL 171, col. 1478

Epistolae (Marbodus Redonensis), J. P. Migne

et cum causae perierint, sine fine supererunt
rationes causarum. Natura enim comparatum
est, ut tanto quisque mortem cruciatumque timeat,
quanto plus deliciarum novit in vita. « Noli » igitur
« aemulari in malignantibus, neque zelaveris facientes
iniquitatem, quoniam tanquam fenum velociter arescent,
et quemadmodum olera herbarum cito decident.
Spera in Domino, et fac bonitatem, et inhabita
terram, et pasceris in divitiis ejus. Delectare in
Domino [(Psal. XXXVI, 1)] , » quoniam: « Quam bonus
Israel Deus, his qui recto sunt corde [(Psal. LXXII,
1)] . » Habe igitur, ancilla Christi, rectum cor, et
non moveantur pedes tui, neque zeles super iniquos,
pacem peccatorum videns. Non audias exteriora
cum mundo. Inclina aurem tuam, et audi interius

veritatem a Christo. Intra in sanctuarium Dei, et
intellige in novissima eorum, et dices: « Quomodo
facti sunt in desolationem; perierunt propter iniquitatem
suam. Velut somnium surgentium, Domine;
in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum 1402
rediges [(ibid., 19)] . » Imaginaria etenim sunt bona
temporalia, et velut in somno possidentur, juxta
quod alibi dicit: « Dormierunt somnum suum, et
nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus
suis [(Psal. LXXV, 6)] . » Audi etiam aliquid de sapientia
Salomonis: « Si, » inquit, « multis annis vixerit
homo, et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse
debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui,
cum venerint, vanitatis arguentur praeterita [(Eccle.
XI, 8)] . Ad ultimum audi ipsum Dominum et Deum

nostrum dicentem: Venite ad me omnes qui laboratis
et onerati estis, et ego requiescere vos faciam.
Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia
mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem
animabus vestris; jugum enim meum suave est, et
onus meum leve [(Matth. XI, 29)] . » Suave ergo est
servire Deo, laboriosum vero servire diabolo; sicut
dicturi sunt impii sero in damnatione poenitentes:
« Ambulavimus vias difficiles, et lassati sumus sine
causa [(Sap. V, 7)] . » Vidisti igitur ex ratione, et ex sacrae
auctoritate Scripturae, saecularis gloriae cum molestiis
vanitatem; vide et ex utroque veram vitae humilis
et religiosae suavitatem. Quid enim suavius
quam necessariis esse contentum quae quidem naturae

pauca et parva sufficiunt, nec circa superflua,
quae immensa sunt et innumerabilia, fatigari? Cupiditati
enim nihil satis est, quae magis, cum pascitur,
irritatur. Quantis autem et difficilibus [ f. difficultatibus]
ac laboribus implicantur, qui terrena sectantur
desideria, ut desiderata valeant adipisci? Tantis
econtrario carent angustiis qui eadem contempserunt.
« Est autem quaestus magnus, teste Apostolo,
pietas cum sufficientia: nihil enim intulimus in
hunc mundum, sed nec auferre quid possumus;
habentes autem alimenta et quibus tegamur, his
contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt
in laqueum, et in tentationes diaboli, et desideria
multa, et inutilia, et nociva, quae mergunt
homines in interitum et perditionem. Radix enim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.