PL 171, col. 1480

Epistolae (Marbodus Redonensis), J. P. Migne

nocendi habuit. Et cum eum in potestate tua
videris, vindictam putabis vindicare potuisse. Scito
enim honestum et magnum vindictae esse genus ignoscere.
Magnum humani animi bonum est constare
sibi, et non tremere, sed finem vitae intrepidum
exspectare. Hoc bonum sola confert magnanimitas.
Continentiam autem, quae et temperantia nominatur,
si habueris, removebis superflua, et in arctum tua
desideria contrahes; considerabis quantum natura
poscat, et 1404 quantum cupiditas expetat; impones
concupiscentiae frenum, et omnia, quae sunt blandimento,
rejicies; edes citra crudelitatem [ f. cruditatem],
bibes citra ebrietatem. Nec praesentibus
deliciis inhaerebis, nec desiderabis absentes. Victus
tibi constabit ex facili, nec ad voluptatem, sed

ad cibum accedes. Palatum tuum fames excitabit,
non sapor, atque ita quasi ad exemplar divinum
composita, a corpore ad spiritum quantum poteris
abduceris. Si continentiam diligis, fugito turpia
antequam accidant, nec quemquam alium plus quam
te ipsam verearis. Omnia tolerabilia praeter turpitudinem
crede. A verbis quoque turpibus abstine, quia
licentia eorum impudentiam nutrit. Non sit tibi scurrilis,
sed grata urbanitas; sales tui sine dente sint,
joci sine vilitate, risus sine cachinno, vox sine clamore,
incessus sine tumultu. Quies tibi non desidia
erit, et cum ab aliis ludetur, tu sancti aliquid honestique
tractabis. In vestibus mediocritatem servabis,
ut nec splendidae sint, nec abjectae; quia,
sicut dicit Hieronymus, alterum delicias, alterum

gloriam redolet. De justitia aliis et aliis modis
tractant philosophi, et eam esse volunt virtutem
tribuentem cuique quod suum est. Cujus tu officia,
quantum ad religionem tuam attinet, poteris exercere,
si spiritum tuum Deo, corpus vero subdas spiritui.
Injustum est enim et praeposterum inferiora
superioribus repugnare. Si nemini facere velis injuriam,
si cunctis prodesse cupias, quoniam et tibi a
nullo injuriam optas fieri, prodesse autem tibi vis
cunctos; si omnibus pro aetatum, conditionum, officiorum,
meritorum differentia debitam exhibeas reverentiam;
postremo, si omnia mala quae in te sunt
tibi imputes, quidquid vero boni Deo attribuas. Sic
enim fiet, ut nec alteri noceas per iniquitatem, nec

tibi ipsi per elationem. Orantem pro nobis religionem
tuam Christus custodiat, dilectissima soror.
EPISTOLA VI.
Minimus episcoporum ROBERTO servo Dei.
Non solum recte offerre, sed etiam recte dividere
[decet.] Quoties de tua fraternitate audio quod
Christianam religionem deceat, quodque sequacibus
imitabile in tuam possit redundare mercedem, non
solum tuo nomine gaudeo, sed et capiti nostro Christo
congratulor, cujus per te bonus odor, ipso donante,
longe lateque diffunditur. At vero cum quaedam a te dici
et fieri referuntur, quae nec sanae doctrinae, nec honestae
vitae 1405 conveniunt, tristitia pariter metuque
confundor, ne vel bonis tuis diversa quaelibet callidus
hostis, quod absit! interserat, vel ipse tua bona

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.