PL 171, col. 366
Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne
Ecclesiastes. Idida benedictus Domini, vel a
Domino dilectus. Hic est Christus. Christus quidem
est in principio apud Patrem; alius apud alium, et
fit homousion [ ὁμουσίον] cum Patre; [sed] non videbit
[eum] homo, et vivet. Credere potestis, videre
non potestis. Neque dico: Videte Ecclesiasten,
id est concionatorem; hoc enim adhuc futurum,
cum videbit omnis caro salutare Dei, et mutata
concione, quibusdam intonabit aspero verbo,
dicens: « Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus
est diabolo et angelis ejus [(Matth. XXV, 41)] . »
Aliis blando subridebit alloquio, dicens: « Venite,
benedicti, percipite regnum, quod vobis paratum
est ab origine mundi [(ibid., XXIV, 34)] . » Intelligite
itaque Ididam, quia est incomprehensibilis; exspectate
Ecclesiasten, quia erit terribilis. Nunc videte
Salomonem, quia nunc est 234 placabilis et desiderabilis
aspectu. Salomon enim pacificus. Hic est
Christus homo, qui est pax nostra, qui « fecit utraque
unum, parietem inimicitiarum solvens inter nos
et Deum [(Ephes. II, 14)] . » Hunc videte; hic nobis
omnibus visus est. Viderunt oculi nostri Salutare
Dei; et licet abjectum et opprobriis saturatum, tamen
videte regem, quia simul est in unum dives et
pauper. Hodie videte eum in diademate suo. Aliud
est diadema, et aliud corona. Corona simplex est
circuitus aureus, quo utuntur reges in minoribus
solemnitatibus; diadema est quasi duplex corona,
cum ipsi coronae, quasi alius circuitus, gemmis superpositis,
superadditur. Ea ipsa enim, interpretatione
nominis Graeci, duplicitatem sonat. Coronae
itaque animae, sunt bona naturalia; gemmae vero
superpositae ut faciant diadema, bona sunt gratuita:
cum enim naturales animae affectiones ordinatae
sunt in ea, coronant eam et ornant. Inordinatae
enim sunt ei ludibrium: Unde Salomon: « Mulier
pulchra et fatua, circulus aureus est in naribus
suis [(Prov. XI, 22)] . » Quatuor sane sunt naturales
affectiones; timor, spes, gaudium, dolor. Unde
poeta:
Hinc cupiunt, metuunt, gaudentque, dolentque.
[(Aeneid., VI, 733.)]
Hae autem sic ordinari debent, ut caput animae
ornent: Timor est in fronte, initium enim sapientiae,
timor Domini. Spes est in occipite, quia de futuris
est tantum, et de his quae non videntur; Gaudium
est a dextris, ut omne gaudium sit in Domino,
qui ponet nos ad dexteram [suam]. Dolor fit a sinistris,
pro excessibus enim nobis dolendum est,
qui causa sunt positionis haedorum ad sinistram.
His autem, ubi superponuntur quatuor virtutes ordinate,