PL 172, col. 1110

Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

diversarum rerum elucidatur. Nomen autem
meum ideo volui silentio contegi, ne invidia tabescens
suis juberet utile opus contemnendo negligi:
quod tamen lector postulet ut in coelo conscribatur
nec aliquando de libro viventium deleatur. Fundamentum
igitur opusculi supra petram, id est Christum,
jaciatur, et tota machina quatuor firmis columnis
fulciatur. Primam columnam erigat prophetica
auctoritas; secundam stabiliat apostolica dignitas;
tertiam roboret expositorum sagacitas; quartum
figat magistrorum solers sublimitas.
LIBER PRIMUS.

ergo exordium sumamus, et in primis dic mihi
quid sit Deus?--M. Quantum homini licet scire,
Deus est substantia spiritualis, tam inestimabilis
pulchritudinis, tam ineffabilis suavitatis, ut angeli,
qui septuplo solem sua vincunt pulchritudine, jugiter
desiderent in eum insatiabiliter prospicere.
D. Quomodo intelligitur Trinitas unus Deus?--M.
Aspice solem, in quo sunt tria, scilicet, ignea
substantia, splendor et calor: quae in tantum sunt

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.