PL 172, col. 1114

Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

D. Michael, Gabriel, Raphael, non sunt nomina?
--M. Magis sunt agnomina, quia ab accidenti sunt
eis ab hominibus imposita, cum ea non habeant in
coelis propria; unde et primus angelus ab accidenti
Sathael, id est Deo contrarius, nomen accepit.
7. De casu diaboli et satellitum ejus.
D. In quo fuit Deo contrarius?--M. Cum videret
se omnes angelorum ordines gloria et decore praecellere,
spretis omnibus, voluit Deo aequalis, imo
major, existere.
D. Quomodo major, vel aequalis?--M. Meliorem
statum, quam ei Deus dedisset, voluit Deo invito
arripere, et aliis per tyrannidem imperare.
D. Quid tunc?--M. De palatio est propulsus, et
in carcerem retrusus; et sicut prius pulcherrimus,

ita post factus est nigerrimus; qui prius splendidissimus,
postea tenebrosissimus; qui prius omni honore
laudabilis, post omni horrore execrabilis.
D. Praescivit casum suum?--M. Minime.
D. Quandiu mansit in coelo?--M. Non plenam
horam in veritate stetit, quia mox ut creatus est
cecidit.
D. Quare diutius ibi non fuit?--M. Ne aliquid
de interna dulcedine gustaret, qui tam mature sibi
tantam majestatem usurparet.
D. Quid alii peccaverunt?--M. Quia ei consenserunt.
D. Qualiter?--M. Placuit eis ejus extollentia; et
erant cogitantes quia si Deo praevaluisset, ipsi alii

praeferrentur in potentia.
D. Quid evenit eis?--M. Cum eo projecti sunt
principes eorum in exitialem locum, id est in infernum;
alii hunc tenebrosum aerem, in quo tamen,
ut in inferno, ardentes luunt supplicium.
D. Quare non omnes in infernum?--M. Ut electi
per eos probentur, et magis coronentur; reprobi
autem per eos seducantur, et in extremo examine
cum eis aeterno incendio tradantur.
8. Cur qui ceciderunt non adjiciant ut resurgant; et cur non redempti, aut facti impeccabiles.
D. Quare non sunt reversi?--M. Non potuerunt.
D. Quare?--M. Quia sicut nullo instigante ceciderunt,
ita nullo adjuvante resurgere debuerunt:

quod erat eis impossibile. Et aliud eis oberat,
quia sua sponte malum elegerunt, juste ablata est
eis voluntas totius boni: et ideo non volunt; et
quia nolunt, nunquam redire poterunt.
D. Cur non redemit eos Christus, sicut homines?
--M. Angeli sunt omnes pariter creati, non ab uno
angelo, sicut homines ab uno homine nati. Ideo si
Christus ab uno angelo naturam angelicam sumeret,
illum solum redimeret, alii extra redemptionem remanerent;
nec illum solum redimeret, cum mori
non posset. Deus enim pro satisfactione non nisi
mortem voluit; angeli autem immortales sunt, ideo
irreparabiles permanserunt.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.