PL 172, col. 1120

Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

est Christus natus. Volo te etiam scire quod a tempore
Adae usque ad Noe non pluit, et iris non fuit,
et homines carnes non edebant, et vinum non bibebant,
eratque totum tempus quasi vernalis temperies,
copiaque omnium rerum, quae omnia post immutata
sunt propter peccata hominum.
D. Quid peccavit homo quod expulsus est de paradiso?--M.
Sicut Deus esse concupivit, et ideo contra
ejus praeceptum de interdicta arbore comedit.
D. Quid magni fuit comedisse pomum?--M. Tam
grave piaculum fuit, ut toto mundo redimi non
posset.
D. Hoc proba.--M. Justumne tibi videtur ut
homo obediat divinae voluntati?
D. Nihil justius, quam ut omnis creatura rationalis

nihil omnino praeponat voluntati Creatoris.--M.
Ergo voluntas Dei major est quam totus
mundus.
D. Utique.--M. Si igitur tu stares coram
Deo, et aliquis diceret tibi: Respice retro, aut
totus mundus interibit, diceret autem Deus: Nolo ut
retro respicias, sed in me inspicias; deberes tu
Deum contemnere, qui est Creator omnium rerum,
et gaudium angelorum, ut liberares transitorium
mundum?
D. Minime.--M. Hoc Adam fecit: coram Deo
stetit, et diabolo inclamante, retro respexit, et
majus peccatum quam mundus esset commisit.
D. Quomodo majus?--M. Quia sex criminalia
flagitia in hoc uno crimine commisit, quibus sex

aetates suae posteritatis morti involvit.
D. Quae fuerunt illa?--M. Primum superbia fuit,
cum Deo aequalis esse voluit; et ideo factus est omnium
infimus, qui fuit omnibus praelatus, de hac dicitur:
« Immundus est coram Deo omnis qui exaltat
cor suum. » Secundum inobedientia exstitit, cum
mandatum Dei praeterivit, et ideo facta sunt ei omnia
inobedientia, quae prius erant subjecta, de hac
dicitur: Quasi scelus [Vulg., peccatum] est ariolandi,
nolle obedire [(I Reg. XV, 23)]
. Tertium avaritia
erat, cum plus quam concessum fuerat concupivit,
et ideo omnia concessa juste amisit. De hac dicitur
per Apostolum: Avaritia est idolorum servitus [(Galat.
V, 20)]
. Quartum erat sacrilegium, cum vetitum in

sacro loco per furtum subripuit, et ideo de sacrario
excludi meruit. De hoc dicitur: « Qui profanat sancta,
a sanctis exterminabitur. » Quintum fuit spiritualis
fornicatio: anima enim illius erat Deo conjuncta;
sed cum, spreto Deo, diabolum admisit,
quasi cum extraneo adulterium commisit, et ideo
veri sponsi amicitiam amisit, de hac dicitur: Perdes
omnes qui fornicantur abs te [(Psal. LXXII, 27)]
.
Sextum: homicidium perpetravit, quo se et omne
genus humanum in mortem praecipitavit, de hoc dicit
Moyses: Qui occiderit, morte morietur [(Levit.
XXIV, 47; Exod. XXI, 12)]
, morte scilicet aeterna,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.