PL 172, col. 1124

Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

D. Contigit aliquid miri eo nascente?--M. Septem
specialia miracula.
D. Quae fuerunt illa?--M. Stella nimis praefulgida
apparuit. Circulus aureus, vel purpureus, circa
solem claruit. Fons olei de terra erupit. Pax maxima
fuit. Universus orbis ad censum est descriptus.
Numerus ad triginta millia hominum, qui Dominum
recusarunt, est una die occisus; et animal brutum
locutum est.
D. Vellem horum mysticum audire.--M. Stellae
significant sanctos; stella igitur praeclara illuxit,
quia Sanctus sanctorum venit. Circulus aureus vel
purpureus circa solem fulsit; quia Sol justitiae auro
suae divinitatis Ecclesiam illustrare, et purpura suae
passionis coronare venit. Oleum significat misericordiam.

Fons olei de terra fluxit, quia fons misericordiae
de Virgine emanavit. Pax ingens exstitit,
quia pax vera in terris apparuit. Mundus ad censum
est descriptus, quia ad supernum regnum chrismate
est praesignatum humanum genus. Qui Dominum
recusarunt, occisi sunt, quia qui dixerunt: Nolumus hunc regnare super nos
[(Luc. XIX, 14)]
, disperierunt.
Pecus louqebatur, quia ad laudem Dei
populus gentium convertebatur.
20. De Magis, de fuga Christi in Aegyptum, et reliqua ejus vita usque ad baptismum.
D. Quare attraxit tres Magos cum muneribus?
--M. Quia tres partes mundi, scilicet Asiam, Africam
et Europam, fide et operatione ad se trahere
voluit.
D. Cur magis fugit in Aegyptum quam in aliam
terram?--M. Ut ostenderet se verum Moysem; ut,
sicut Moyses populum Dei de Pharaone et Aegypto
liberans, in terram duxit promissionis, ita ipse populum
fidelium de diabolo et inferno liberans, ad
regnum duxit beatitudinis: unde et post septem
annos revertitur ad terram Israel; quia per septem
dona Spiritus sancti reduxit nos de mundo ad coelestem
Hierusalem.
D. Quare in triginta annis nec docuit, nec signa
fecit?--M. Exempli gratia venit in mundum; ideo
voluit prius facere, et tunc docere: ut dicitur: Quia
coepit Jesus facere et docere [(Act. I, 1)]
. Per hoc igitur
exemplum praebebat ne quis ante legitimam aetatem
docere praesumat, vel prius velit docere quam

discat.
D. Cum in eo fuerit plenitudo divinitatis corporaliter,
et nihil posset ei gratiae accedere, cur est
baptizatus?--M. Ut nobis aquas ad baptisma
sanctificaret.
D. Quare in aqua baptizatus est?.--M. Aqua
contraria est igni. Quid est peccatum, nisi ignis?
Sicut in animo ira, ita in carne concupiscentia;
unde et igne supplicii punitur: ut hic ignis exstinguatur,
in aqua baptizatur. Est et aliud: Aqua
sordes diluit, sitim exstinguit, imaginem reddit; ita

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.