PL 172, col. 1133
Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne
pravitatem arguat: tunc omnibus modis sunt fugiendi,
quia tunc causa fiunt ruinae populi.
32. De culpa Praelatorum malis sacerdotibus conniventium, deque non ordinandis sacerdotum filiis.
D. Quid de pastoribus eis consentientibus?--M.
Legitur de Heli, quod, quia filiis prave agentibus
consenserit, et eos tepide super transgressione
corripuerit, mortem corporis incurrerit: ubi manifeste
ostenditur quia mortem, quam ille perpessus
est in corpore, isti patiuntur in anima. Ipsi peccata
delinquentium fovent, quatenus ab eis temporalia
stipendia percipiant, et ab aeterna beatitudine seclusi
poenas aeternas cum eis luant. Aliqui, cum pastoris
jura suscipiunt, ad lacerandum subditos inardescunt;
pecunias ab eis extorquent et diripiunt, et
sacri ordinis per omnia infideles existunt, ut dicitur:
« Pastores tui infideles, socii furum: sequuntur
munera, manus eorum plenae rapina [(Isai. I,
23)] . »
D. Sunt ordinandi sacerdotum filii?--M. Minime.
Canonum decreta, et sanctorum Patrum constituta
prohibent eos ad sacros ordines accedere,
nec in Ecclesia aliquam praelationem habere, quia
ex fornicatione et transgressione sunt procreati.
Ex patribus enim venenatis virus veneni transit in
filios.
D. Proba--M. Legitur in Genesi quod Deus Adae
praecepit ne comederet de ligno, scientiae boni et
mali: at ille non de ligno, sed de interdicti ligni fructu
comedit, et veneno transgressionis omnem posteritatem
infecit. Hic igitur patet, quia fructus venenati
ligni a veneno inobedientiae immunis non fuerit,
quamvis fructum ligni comedere non vetuerit.
D. Quod est lignum scientiae boni et mali? [(Gen.
II, 9.)]
--M. Scientiae divinarum Scripturarum, et
secreta mysteriorum Dei; quod praecipue ipsis commendatum
est, ut dicitur:
Vobis datum est nosse mysterium Dei [(Matth.
XIII, 12)]
.
D. Quod lignum mali?--E. Notitia saecularis, et
1. Quid sit malum, et an a Deo.
D. Anima mea exsultat in Domino, quod deterso
ignorantiae nubilo, tanto per te illustratus sum scientiae
radio. Quaeso itaque, decus Ecclesiae, ut liceat
mihi adhuc aliqua inquirere.--M. Quaere quae vis,
et audies quae cupis.
D. Dicitur malum nihil esse, et si nihil est, valde
mirum videtur, cur Deus homines vel angelos damnet,
cum nihil faciant. Si autem aliquid est, videtur
a Deo esse, cum omnia sint ex ipso; et sequitur
quod Deus sit auctor mali, et injuste eos qui hoc
faciunt, damnari.--M. A Deo nempe sunt omnia,
et omnia fecit valde bona; et ideo malum probatur
nihil per substantiam esse. Omnia autem quae Deus