PL 172, col. 1135
Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne
species est in honore, id est homo in animali,
qui relicto naturali bono perversa utitur voluntate.
Haec omnia secundum divinos tria sunt,
creatura, natura et factura. Creatura, ut elementa;
natura, ut ex eis nascentia; factura, quae homo,
vel angelus facit vel patitur. Qui malum faciunt,
patiuntur poenas peccati. Haec Deus non facit, sed
fieri permittit, ut dicitur: Deus mortem non fecit [(Sap. I, 13)]
.
Peccatum autem nihil aliud est, quam
quod praeceptum est non facere; aut aliter quam
praeceptum est agere: sicut nec malum est aliquid,
nisi bono, id est gaudio carere. Quod saltem vocabulum
habet a Deo, tali modo habet, cum fit per
illam substantiam, quam fecit Deus. Juste vero damnat
eos Deus, id est non dat eis gaudium, qui non
faciunt vel aliter faciunt quam sit praeceptum.
D. Quis est auctor peccati?--M. Ipse homo, incentor
vero diabolus.
2. Peccati gravitas, et quod tandem cedat in Dei gloriam.
D. Est grave peccare?--M. Minimum peccatum
scienter commissum, gravius est toto mundo. Quidquid
autem mali vel peccati agitur, totum in laudem
Dei vertitur; et ideo in omni creatura Dei nihil
mali esse vel fieri comprobatur,
D. Quid dicis? homicidium vel adulterium non
est peccatum?--M. Homicidium saepe dicitur bonum,
ut occisio Goliae a David, et Holophernis a
Judith; quod tunc malum dicitur, cum proprio impulsu
perpetratur. Conjugium bonum creditur; sed
ideo malum est adulterium, quia aliter sit quam sit
concessum. Quae tamen in laudem Dei vertuntur,
cum ab eo juste puniuntur. Sicut enim imperator
est laudabilis, qui milites suos remunerat; ita est
etiam laudabilis, imo laudabilior, qui praedones et latrones
damnat. Ita utique sicut Deus in salvatione
justorum glorificatur, sic in perditione impiorum
per omnia laudatur.
D. Cum scriptum sit: Nihil eorum odisti, quae
fecisti [(Sap. XI, 25)]
, quomodo dicitur Deus amare
bonos, malos odio habere?--M. Cuncta diligit
Deus quae creavit; sed non cuncta in uno loco locavit.
Sicut pictor omnes colores diligit, sed quosdam
prae aliis eligit, et unumquemque apto loco ponit;
ita Deus unumquemque sibi convenienti loco
disponit; ideo dicitur eos diligere, quos in coelesti
palatio recipit; illos odisse, quos in infernali carcere
mergit.
3. De libero arbitrio, et retrocessione a bono.
D. Quid est liberum arbitrium?--M. Libertas
eligendi bonum vel malum. Hoc in paradiso homo
habuit liberum; nunc vero habet captivum: quia
bonum non vult, nisi gratia Dei praeveniatur, nec
potest agere, nisi eum subsequatur.
D. Quid dicis de his qui saeculum relinquunt, religionis
habitum sumunt, et transacto aliquo tempore