PL 172, col. 121
De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne
Mundus dicitur quasi undique motus, est enim
in perpetuo motu. Hujus figura est in modum pilae
rotunda. Sed instar ovi elementis distincta. Ovum
quippe exterius testa undique ambitur, testae albumen,
albumini vitellum, vitello gutta pinguedinis
includitur. Sic mundus undique coelo, ut testa, circumdatur,
coelo vero purus aether ut album, aetheri
turbidus aer, ut vitellum, aeri terra, ut pinguedinis
gutta includitur.
CAP. II.-- De creatione mundi.--Quinque modi creationis mundi.
Creatio mundi quinque modis scribitur: uno quo
ante tempora saecularia immensitas mundi in mente
divina concipitur, quae conceptio archetypus mundus
dicitur, ut scribitur: Quod est factum in ipso
vita erat [(Joan. I)]
. Secundo cum ad exemplar archetypi,
hic sensibilis mundus in materia creatur.
Sicut legitur: Qui manet in aeternum creavit omnia
insimul. Tertio, cum per species, et formas sex diebus
hic mundus formatur, sicut scribitur: Sex diebus
fecit Dominus opera sua bona valde [(Gen. I)]
.
Quarto cum unum ab alio, utpote homo ab homine,
pecus a pecude, arbor ab arbore, unumquodque
de semine sui generis nascitur, sicut dicitur: Pater meus usque modo operatur.
Quinto cum adhuc
mundus innovabitur, sicut scribitur: Ecce nova facio
omnia [(Apoc. XXI)]
.
CAP. III.-- De quatuor elementis.--Elementa unde dicantur. Quot sint elementa; quomodo invicem misceantur. Situs elementorum.
Elementa dicuntur, quasi hyle, ligamenta, ὕλη
autem est materia, ex quibus constant omnia, scilicet,
ignis, aer, aqua, terra. Quae in modum circuli
in se revolvuntur, dum ignis in aerem, aer in
aquam, aqua in terram convertitur, rursus terra in
aquam, aqua in aerem, aer in ignem commutatur.
Haec singula propriis qualitatibus, quasi quibusdam
brachiis se invicem tenent, et discordem sui naturam
concordi foedere vicissim commiscent. Nam
terra arida et frigida frigidae aquae connectitur;
aqua frigida et humida humido aeri astringitur;
aer humidus et calidus calido igni associatur; ignis
calidus et aridus aridae terrae copulatur. Ex his
terra ut puta gravissima imum, ignis ut puta levissimus,
supremum obtinet locum, alia duo medium,
quasi quoddam soliditatis vinculum. Quorum aqua
gravior, terrae proximum, aer levior igni primum
possidet locum. Deputantur vero terrae, gradientia,
ut homo et bestiae; aquae natantia, ut pisces;
aeri volantia ut aves; igni radiantia, ut sol et stellae.
CAP. IV.-- De septem nominibus Terrae.--Terra, tellus, humus, arida, sicca, solum, ops.
Imum elementum septem nominibus denotatur,