PL 172, col. 1276

Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne

se profitentur. Tonsura capillorum a Nazareis
videtur habuisse exordium, qui crine servato devotione
completa caput radebant. Unde ab apostolis est institutum
ut qui divino cultui sunt mancipati hoc signaculo
sint Domino consecrati. His praelibatis, ordinem
praedictorum graduum exsequamur.
CAP. I. Ostiariorum officium.
In primo sunt ostiarii, quorum est provida sollicitudo
ostium ecclesiae servare, deposita in ecclesia
fideliter custodire, indignis januam claudere, dignis
aperire, ut et quos cognoverint recipiendos admittant,
quos repellendos excludant. Inde enim quod
dantur eis claves ecclesiae, episcopo dicente. Sic
agite, quasi reddituri rationem de rebus quae his
clavibus recluduntur. Sed ad discernendum qui sint

digni vel indigni, cautela ostiariae ministrationis
eget auxilio gratiae spiritualis. Primitiva etenim Ecclesia
usque ad Evangelium catechumenos recipiebat.
Post Evangelium jubebantur exire: quia nondum
vocati, indigni erant communicare sacramentis.
Excludebantur et ethnici, qui omnino a fide
erant alieni. Sic excommunicati, ab introitu ecclesiae
et sacramentorum participatione sunt eliminandi.
CAP. II. De lectorum officio et ordinatione.
In secundo sunt lectores, qui debent Scripturas
canonicas legere, et quae legerint distincte pronuntiare,
pronuntiata pie et fideliter intelligere. Qui
enim distincte legunt et pronuntiant, auditoribus
intelligentiam parant; qui vero confuse, sensus eorum
perturbant. Oportet lectorem esse praeditum

scientia, munitum eloquentia; quatenus cola et
commata, distinctiones, subdistinctiones, accentuum
varietates discernere sciat, et quae secundum
systolem vel diastolem, sive encletice fuerint pronuntianda.
Sed nisi intus sit qui doceat, in vanum
lingua docentis laborat. Opus est eum esse moribus
ornatum, honestae vitae probatum, ne a se Spiritum
docentem repellat. His datur tenendus in manibus
codex divinarum Scripturarum, praecipiente episcopo
et monente, ut convenienter tractent suum
ministerium, his verbis: Accipite, et estote verbi
Dei relatores: si fideliter et utiliter officium vestrum
impleveritis, partem habituri cum iis qui verbum Dei
bene ministraverunt.
CAP. III. De exorcistarum officio et ordinatione.

Tertium ordinem ornant exorcistae: sic vocati a
potestate adjurandi, quia in fide S. Trinitatis daemones
expellunt de corporibus obsessis. Hi debent coram
Deo et hominibus clarere munditia vitae, sordibus
vitiorum expulsis, sancti Spiritus gratia mundante.
Qui enim super immundos spiritus habent imperium,
eos oportet habere spiritum mundum. Et
qui tradita sibi potestate malignos spiritus ejiciunt
de corporibus obsessis, spiritu benignitatis et operibus
mundis vitia et immunditias expellant de cordibus
suis, et quorum medicina aliis proficit sibimet
sciant mederi. Non enim probatus est medicus qui
alii medetur, nesciens curare morbum quo laeditur:
praecipue cum eodem languore laborent ipse et ille

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.