PL 172, col. 1368

Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne

Evangelium diligenter exposuit, anachoretarum Vitas,
Malchi videlicet, Pauli, Hilarionis florentissimo
stylo depinxit; nec non etiam eloquentiae fontes,
ab altis incomprehensibilis sapientiae Dei montibus
emanantes, omnem superficiem terrenorum
cordium aridam philosophiae rore coelesti irrigantis,
Athanasius scilicet Ambrosius, Augustinus, Gregorius,
multique alii Ecclesiae Christi clarissimi doctores
(quorum nomina nostris paginis inserere,
quia longum est, devitamus) ad consimile laboris
studium nos invitant: qui post innumera librorum
volumina, quae de sacrae Scripturae abditissimis
rationibus et expositionibus luculentissimo eloquio
plenissime sunt ab eis digesta, omnium Christianae
fidei intellectum, contra catholicam doctrinam sese

erigentem, inexpugnabilium argumentorum ratiociniis
captivantia, non solum martyrum victoriosa

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.