PL 172, col. 1373

Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne

territorio, honestis ac religiosis parentibus
fuit oriundus, hospitalitatis ac humanitatis studia
sectantibus, et prout facultas eis suppetebat, Christo
in suis egentibus membris diligenter administrantibus.
Hunc ab ipsis deputatum studiis litterarum,
supernae dignationis gratia suae dilectionis excepit
gremio, ut ad omnia facile, quibus erudiebatur, attingeret,
unde factum est ut in grammaticis ac dialecticis
rationibus, aliisque litteratoriae artis aliquantis
pervigeret facultatibus. Inter scholasticos
sane juvenes degens, non latas hujus saeculi ingressus

est vias, sed tanto studio devitabat lasciviam,
quanto serpentis virus fugeret pestemque mortiferam.
Et dum coaetanei sui adolescentes, ut haec
omnium aetas consuevit, vanarum rerum sequerentur
spectacula; ipse in hospitii sui sese recipiebat
penetralia, aliqua scriptitans aut legens vel meditans
utilia. Oculos namque suos avertere, ne viderent
vanitatem, volebat; quia in via Dei vivificari
ardenter sitiebat.
7.
Jam profecto tunc temporis tanto affectu religionis
inflammabatur animus illius, ut veste regulari
ad modum canonici sese indueret; et secundum
habitus morem tenoremque, tantam vitae sobrietatem
tantamque modestiam servabat in moribus, ut
quamplures scholasticorum sodalium eum deridentes

vocitarent monachum. Malebat tamen bonae indolis
adolescentulus ridiculosas eorum infestationes
sustinere, quam bonae vitae puritatem ac propositum
deserere, quamque sese corruptorum hominum
mortiferis actibus immiscere. Trahebat etenim
eum jam divini amoris inspiratio, quae mentem
illius ad sustinendam derisionis molestiam corroborabat,
eumque a massa perditorum separans, sanctitatis
dotibus exornabat: sicque usque ad vigesimum
fere annum aetatis suae, amplexus disciplinas
scholarium eruditionum, non mediocriter vivacem
atque perspicacem assecutus est intelligentiam in
scientis Scripturarum.
8.
At vero sanctae conversationis desiderio magis

magisque in dies flagrabat; quia ignis ille, quem
Filius Dei in terram mittere venit, votens ut arderet
mentem illius ab ineunte aetate accenderat, qui
quotidie succrescens, per sanctitatis indicia scintillando
se detegens, celari non poterat. Quis etenim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.