PL 172, col. 1375
Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne
in quadam sua tribulatione fertur apparuisse, et
ei solatia contulisse. Sed et Gervasius, qui S. Savini
monasterii fuit postea abbas, vir summae abstinentiae
omniumque virtutum ornamento praeclarus.
Garnerius quoque, qui castri illius, quod Mons Maurilionis
dicitur, dominus fuerat. Hic paupertatis
atque solitudinis amator, coenobitarum monachorum
deserens consortia, anachoreticae vitae sectatus
est studium; qui dum quadam die per eremi
vastitatem incederet, quemdam hominem a daemone
arreptum conspexit, cujus miseriae compatiens, virtutem
Jesu Christi precibus advocans, daemonem
quo tenebatur expulit hominemque incolumem remisit.
His et aliis quampluribus consimilibus viris
quorum frequentia S. Cypriani monasterium tunc
nobilitabatur, divinae providentiae dispositio, famulum
suum Bernardum adjungere volens, ut fortioribus
militibus fortissimo adjuncto, totus audacior
atque robustior contra hostes redderetur exercitus:
eum usque ad praedicti Patris Raynaudi praesentiam
fausto itinere perducit. Cui, sufficienti doctrina et
exhortatione prius diligenter confortato, abbas sanctae
conversationis habitum tradit, illumque tonsura
monachum insignitum corpori congregationis
adjunxit.
11.
Qui in monasterio susceptus, et a sanctis
fratribus, quos praediximus, monasticae conversationis
institutis et consuetudinibus informatus, confestim
ad tantae perfectionis conscendit arcem, ut universis
admirabilis haberetur. Quis namque queat
exprimere sermone, in quanta humilitate vitam suam
continuerit, quantave subjectione se submiserit.
Famulabatur omnibus, administrabat cunctis, serviens
universis, omnes ut superiores attendebat, ut
seniores venerabatur, ut magistris et eruditoribus
suis reverentiam exhibebat: omnibus obediens,
nulli contradicens, omnes sine simulatione diligens,
affectu pietatis et misericordiae visceribus complectens
universos, omnibus compatiebatur, illorum
curans commoda, sua postponens; nulli invidebat,
detrahebat nemini; nunquam obmurmurans, nunquam
susurrans, nullam vitam dijudicans, nullum
condemnans; verba illius Christum semper resonabant,
pacem, misericordiam. Quis unquam eum iratum,
quis turbulentum cognovit? Semper mente serenus,
alloquio blandus, sermone nitidus, affabilitate
laetus, discretione praecipuus, expugnator injustitiae,
justitiae propugnator: fide confisus, spe robustus,
charitate diffusus, et, ut breviter concludam,
omni morum honestate praeclarus. Quis unquam
acrius abstinentiae, algoris, et vigiliarum tormentis
corpus suum edomuit?
12.
Lectioni et meditationi Scripturarum maxime