PL 172, col. 1380
Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne
more solito post Completorium Bernardo flenti studiosus
ac precanti,
Fulgida conspectu, niveo quoque candida cultu,
Visa Dei Genitrix, ait hoc, mundi renovatrix:
Multos angores passus prius atque labores,
Laetus pervenies aethereum ad solium.
Sed de praenuntiata tibi laborum et angorum molestia,
divinae dispositioni, charissime Bernarde, non
succenseas; imo judiciorum rationibus ipsius gaudenter
acquiescas, et gratanter gaudeas: et iterum
dico gaudeas, quia qui te affligi temporaliter proposuit
in terris, in numero sanctorum suorum aeternaliter
praescriptum te tenet in praedestinationis suae
indissolubilis scriptis His dictis disparuit. Et ille
inaestimabilis exhilaratus gaudio de notificata sibi
felicitate suae sortis, ea quae audierat postmodum cuidam
seniori revelavit, per quem usque ad nos hujus
rei notitia pervenit.
CAPUT III. Vita eremitica in solitudine Cenomanica.
19.
Sed ut re ipsa, quod Dei mater sancto viro
praedixerat, verum esse probaretur, illi statim causa
laboris suboritur. Nam cognita monachorum voluntate,
qui eum sibi abbatem facere disponebant, clam
discessit ab iis, rem sibi a multis annis desideratam
quaerere intendens, scilicet anachoreticae vitae studium,
et ut sibi victum acquireret labore manuum.
Manebat autem, non multum a longe monasterio
Savini vir quidam venerabilis, et religiosus eremita,
Petrus nomine de Stellis, qui illius postea monasterii
fundator exstitit, quod Fons Cumbaudi dicitur:
ad quem Bernardus divertens, eo quod sibi
jam antea notus et familiaris esset, causam qua venisset
aperuit. Quem Petrus magna cum animi alacritate
suscepit; sed quia in vicinia monachorum
erant, qui eum invitum abbatem sibi facere satagebant,
illum diu secum, licet nimis exoptaret, tenere
non potuit. Bernardus porro exaestuans tum desiderio
jam optatae paupertatis ac solitudinis, tum vehementer
reformidans quod, nisi citius recederet, abbas,
implicandus sollicitudinibus curae pastoralis,
impellente abbate suo vel episcopo, coactus fieret;
Petrum obnixius rogabat ut se inde citius latenterque
subduceret, atque ad ignotas remotissimae regionis
solitudines perduceret. Petrus itaque precibus
rogantis acquiescens, factus ductor itineris, quod
postulabat complevit.
20.
Erant autem in confinio Cenomanicae Britanniaeque
regionis vastae solitudines quae tunc temporis
quasi altera Aegyptus florebant multitudine eremitarum,
per diversas cellulas habitantium, virorum
sanctorum ac propter excellentiam religionis famosorum,