PL 172, col. 1386

Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne

quas tamen in ejus acquisitione minime servaverunt.
Et quia inter malos semper sunt jurgia, in hac re
penitus sibi dissidentes, diabolo instigante atque
suadente, evaginatis ensibus alternatim sese ferire
incipiunt, essetque maxima caedes miserorum, nisi
sancti viri pro illis orantis obstitisset meritum. Fuerunt
itaque tota illa nocte Bernardus et Zabulus,
quasi duo magni pugiles, in campo certaminis consistentes,
mutuis et inquietis congressibus sese acriter
impetentes: Zabulus namque perdere, Bernardus
vero liberare satagit; uterque pro sua
parte pugnabat, et de obtinenda victoria elaborabat.
30.
Sed tandem noster athleta fortius insurgens,
ictus orationis ingeminat, hostem perimit, nullamque

concedit requiem; retrocedere compellit, cedentem
persequitur, ac demum de campo certaminis
propulsat, prece turbans elementa, ut institores miseros
ad se reducat, et naves atque praedones efferos.
Denique praedicti piratae jam interim ad portum
optatum pervenerant; jam ferreis anchorarum dentibus
littoris scopulos apprehendere inchoabant; jam e
navibus pontes educere, tonsillas figere, prosnesiorumve
retinaculis rates sistere festinabant, cum
ecce ventus vehemens illisque contrarius, Bernardi
commotus precibus, insurgens, aerem conglomerat
in nubes, tenebrosa coacervat nubila, ex quorum
collisione creata tonitrua mox audiuntur horribili
sono illos deterrentia; ruunt fulmina terrifica, fulgurantiumque
flammarum coruscatio, oculos eorum

reverberans, praecedit; creberrima maris undique
superna facies ardens illis videtur atque flammivoma,
ventoque imperante, classis ad alta pelagi illis nolentibus
reducitur; nubium densitas, aere amplius
ferre non valente, in nimbos resolvitur, fitque tanta
pluviarum inundatio, ut cataractas coeli denuo ad
faciendum diluvium reseratas esse crederes, Noeque
antiqua rediisse tempora, tantaque suboritur elementorum
conturbatio, ut quilibet ibi consistens
convulsi mundi totam in antiquum chaos illico putaret
redigi machinam, oppugnantiumque ventorum
flatibus furibundis ad instar montium immensa fluctuum
eriguntur volumina in verticibus quorum carinae
tolluntur ad sidera, moxque dehiscentibus undis,

ocius sagittis volantibus, barathri usque descendunt
ad ima.
31.
Remiges autem fulminum juxta cadentium
fetoribus affecti, mortuis similes in transtris prosternuntur
stranipisque rumpentibus, remis ferientibus
undas, a columbariis extrahuntur. Antennae
quoque resoluto ligamine cum suis opiferis corruunt.
Velorum quoque substantia, particulariter scissa
ventorum rapacitate, huc illucque per inane aeris
distrahitur. Rudentes vero aliique officiales funiculi,
trochlearum carchesiis confractis, concidunt. Continuo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.