PL 172, col. 1391

Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne

exoptans informari exemplo, et doctrina erudiri,
praedictum magistrum deserens ad ejus insulam
iter arripuit. Senior itaque, dilecti discipuli solatio
viduatus, in tantae tentationis incidit barathrum, ut
nimia et irrationabili affectus moestitia sese suspenderet,
nisi quorumdam fratrum, qui hoc praesenserant,
solerti custodia a tali periculo mortis arceretur.
Interim vir Domini per spiritum ad se novit venientem
discipulum, et magistrum disponentem se
dirae morti pendulum. Junior autem insulae littoribus,
ut desideraverat, applicuit: quem vir sanctus
alacriter suscipiens, ei talia dixit: « Ad nos venisti,
charissime; nec non paucos per dies nobis commoraturus,
imo unde aufugisti, nec deinceps huc rediturus. »
Juvenis vero quia firmiter statuerat se quo

iret illum minime relicturum, verbis ejus fidem non
adhibuit, nec quod Spiritu prophetico loqueretur
intellexit. In altis igitur insulae rupibus per aliquot
dies cum illo permansit: sed algoris vehementia
gravatus, ad silvas, ut ea quae ibi reliquerat vestimenta
tolleret, ac denuo rediret, remeavit. Qui ad
memoratum Albertum veniens, postquam illum moerore
tabescentem et jam pene deficientem, ac ne sibi
vitam laqueo surriperet a custodibus obsessum conspicit,
ejus anxietati compatiens, ac dolorem mitigare
satagens, ipsius prostratus pedibus veniam petiit,
et quod illum amodo non desereret spopondit.
A principibus quoque eremi, quos supra memoravimus,
excommunicationis sententiam, si ab illo ulterius
recederet, accepit: hacque necessitate detentus,

sicut vir Dei sibi praedixerat redire non
potuit: sicque illum spiritum habuisse prophetiae
patuit.
39.
Bernardus deinde non post multum temporis,
sociis sese comitantibus, assumpta sua supellectile
non multum ambitiosa, ut pollicitus fuerat, ad silvas
eremitarum rediit. Qui cum gaudio susceptus,
illis adjuvantibus in loco, qui Fons Syhardi dicitur,
sibi cellam construxit: in qua aliquanto
tempore cum quibusdam suis discipulis habitavit.
Cum ibi diu moraretur, quia lucerna sub modio latere
non potuit, cunctis advenientibus verbum vitae
ministrabat, eosque exemplo suae conversationis
roborabat. Confluebat namque ad eum non solum
copiosa multitudo circummanentium eremitarum,

sed etiam populorum. Latebat itaque et non latebat,
et quanto plus se dejiciebat, tanto magis a Christo
sublevabatur; fugiendo gloriam, gloriam merebatur,
quae nonnunquam appetitores sui deserens appetit
contemptores. Saeculi homines admirantur eos, qui
his pollent privilegiis: nos laudamus, qui pro Salvatore
ista despexerint, et mirum in modum quos
habentes parvipendimus; si habere noluerint, praedicamus.
Igitur dum omnibus praedicaret, dum omnes
secundum modum vitae et statum ordinis instrueret,
et pro capacitate animorum singulos edoceret,
adeo circumquaque celeberrimus habebatur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.