PL 172, col. 857

Speculum ecclesiae (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

volucrum, quia semper est instabile desiderium
mundanorum; nam nunc hoc vel hoc appetunt; nunc
vero illud et illud concupiscunt. Ungues etiam habebant
volucrum, quia quos ad peccata protrahunt,
doloribus lacerantes, ad inferni cruciatus rapiunt.
Ulixes dicitur Sapiens. Hic illaesus praeternavigat,
quia Christianus populus vere sapiens in navi Ecclesiae
mare hujus saeculi superenatat. Timore Dei
se ad arborem navis, id est ad crucem Christi, ligat;
sociis cera, id est Incarnatione Christi, auditum obsigillat,
ut a viciis et concupiscentiis cor avertant
et sola coelestia appetant. Syrenes submerguntur,
quia concupiscentiae ab eis vigore spiritus praemunitur.
Ipsi illaesi evadunt periculum, quia per victoriam
ad sanctorum perveniunt gaudiorum [gaudia].
Ut hanc victoriam obtineatis, admoneat lectio
quam nunc recitari audieratis: Nescitis quod hii
qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed
unus bravium accipit? [(I Cor. IX.)]
Mos apud Graecos
servabatur quod praemium aliquod cursoribus proponebatur.
Quod tamen non omnibus concurrentibus,
sed soli primitus pervenienti dabatur. Regnum
coelorum nobis in praemio dabitur, id est proponitur,
ad quod nos totis viribus currere sacra Scriptura
hortatur, quia non omnibus per fidem concurrentibus,
sed solis bonis operibus in finem perseverantibus
donatur. Alius mos apud eos erat. Nudi oleo
peruncti simul colluctabantur, atque victores auro
et lauro coronabantur. Nos, dilectissimi, oleo crismatis

peruncti sumus, ideo a vitiis nudi cum diabolo
luctari debemus, quia non est nobis colluctatio adversus
carnem et sanguinem, sed adversus viciorum et
daemonum infestationem [(Ephes. VI)] . Si ergo luxuriam,
iram, odium vel aliud vicium vicerimus, coronam
ex auro et lauro habebimus, quia splendorem
aeternae claritatis in vernanti paradyso recipiemus.
Ad hujus gloriae adipiscendum praemium instruit
nos Evangelium hodie. Ait enim Dominus quod
quidam primo mane exiit, operarios in vineam suam
pro denario conduxit. Tercia, sexta hora et nona
alios in vineam misit; (fº 56) vespere tota ociose
stantes eandem vineam intrare jussit. Sero autem
facto praecepit dominus operarios convocari et unicuique

denarium dari, primitus his qui venerant
ultimi. Murmurantibus aliis quod tota die pondus
diei et aestus portassent, et in praemio eis adaequati
essent qui parum laborassent, dixit dominus quod
sibi dare sua liceret cui placeret. Deinde dixit multos
vocatos, paucos vero electos [(Matth. XX)] .
Ut post hujus vineae laborem mereamini Christum
denarium percipere, debetis sanctum Fabianum et
Sebastianum, quorum hodie sollemnitas agitur,
precibus devotis intercessores vestros efficere. Ipsi
enim strenue in vinea Domini laboraverunt et ideo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.