PL 174, col. 1374

Vita S. Arnulfi (Hariulfus Aldenburgensis), J. P. Migne

omnem fidelem animam ad virtutis exercitium
valeant provocare. Munus igitur, quod vestrae discretionis
examini pio ausu committimus, latius
propalare, fideliter procurate, ut cognitio pietatis,
quae quondam illuxit vestrae menti, ad aliorum
praecordia vestro ministerio diffundatur. Valete.
III. Item ejusdem epistola ad domnum Radulfum, Remensem archiepiscopum
Venerabili et charissimo Patri atque domino Radulfo,
Dei gratia sanctae Remensis Ecclesiae archiepiscopo,
omnium abbatum peripsema Hariulfus,
salutem et omnium bonorum plenitudinem.
Frequens videndi et audiendi usus patefecit mihi
vestrae scientiae pelagus immensum, et vestrae prudentiae
cor ad omnia discretum, amorem quoque

provectuum sanctae Ecclesiae, et in his quae corrigenda
sunt tenorem disciplinae. Idcirco tot vestrarum
virtutum adminiculis confortatus, praesumpsi
opusculum peritis scriptoribus merito reservandum,
non typho elationis, novit Christus. sed obtentu
utilitatis, ut per meae pusillitatis obsequium qualitercunque
palam fierent opera Dei, quae sapientes
et docti hactenus neglexerunt sustollere de profundo
silentii. Cumque ad haec exaranda aciem
mentis dirigerem, palpitabat animus prae timore,
sed cum retractarem, quod ille meus timor fraternae
foret utilitati obstaculum, reducebam cor
ad altum vestrae discretionis obtutum, sciens procul
dubio facilem veniam patere temeritati, quae accidit
germanae famulando charitati. Donet itaque

vestra paternitas veniam praesumptori, qui talia
nitens vestro per omnia studuit decori. Donet vestra
auctoritas gratiam et vigorem horum propalatori,
ne ob sui vilitatem subjaceat rubori. Porro de istorum
veritate nullius mens vertatur in ambiguum,
quoniam tam exquisita ab illis qui interfuerunt, et
ad liquidum sunt comperta, ut in omnibus sit veritatis
constantia certa. Et quoniam ratum habeo
Ecclesiarum provectum vos ante omnia sectari;
quidquid in his minus compte prolatum est, vestrae
vestrorumque committo sophiae, ut per nobile Remensis
acumen eloquii fiat elimatum, quod per
meam socordiam resonat impolitum. Vitae igitur
sanctitatem, et virtutum opera, quae Christus Dominus
novellis temporibus suo militi Arnulfo contulit,

ex aliqua parte narraturus, omnium artificem
bonorum mihi opto adesse Spiritum sanctum, ut
ad haec referenda benignus repleat os meum laude
sua, qui, ut talia operaretur, ejusdem servi sui
praecordia illustravit luce sua. Admittant hanc incultam
dictionem ad sanctae fabricam Ecclesiae, lege
silvestrium lignorum; facundissimarum periti lectionum,
ut in domo Domini pili caprarum locum
habeant et magnae domus vasa diversa, prout competit,
suis officiis non fraudentur. Vitam vestram,
vestrumque primatum incolumem carne et spiritu
conservet Deus noster in longum. Amen.
INCIPIT PROLOGUS IN VITA S. ARNULFI SUESSIONENSIS EPISCOPI.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.