PL 174, col. 1380

Vita S. Arnulfi (Hariulfus Aldenburgensis), J. P. Migne

laudem viri existit, et Flandrensibus eo in ludo sine
periculo victoria cedit, nam juxta illud poetae:
Ludus enim genuit trepidum certamen et iram,
Ira truces inimicitias et funebre bellum.
[(HORAT. Epist. lib. I, epist. 19. vers. 48, 49.)]
Ejusmodi in aulis regis fiebant conflictationes, joco
quidem initio susceptae, sed persaepe in luctum et
homicidia desinentes. Quod idem profecto levibus
hominibus et mutuo tumore inflatis facile etiam
his evenire potuisset, si non hunc ludum vir
virtutis Arnulfus diremisset. Cum seniore suo
Arnulfo Aldenardensi quandoque, ut crebro solebat,
proficiscens, ad iter arctissimum pervenit, ubi
plaustrum feno onustum, viae angustias occupans,
omnem transitum prohibebat. Itaque sociis ejus alio

se conferentibus, solus cum armigero suo mansit
illic, partemque feni in terram abjicientes, et aliam
cum plaustro manu sustollens, in eum locum, quem
vepres et spinae obsidebant, et iter angustum faciebant,
longiuscule transposuit: atque ita viae obstacula
iter agentibus non minus facile quam benigne
amovit.
CAPITULUM V.
Omnia denique militiae studia percurrit, imperialibus
seu regalibus bellis interfuit, in principum curiis
quaquaversum veniens facundus causidicus enituit.
Brabantinas atque Flandrenses lites, seditionesque
obice suae prudentiae multoties diremit, atque
tremore suae incomparabilis fortitudinis compressit,
dum non esset qui illius viribus, seu verbis ratione

validis obviare tentaret. Ab imperatore Romanorum,
a rege Anglorum et a comitibus propinquis amplas
possessiones rerumque procurationes ac illustrissima
matrimonia sibi oblata semper recusavit, memor
videlicet quia non ad usum saeculi, sed ad laudem
gratiae Dei Christophorus vocari meruisset Et
quoniam tot et tanta virtutum genimina, quae divina
in eo seminavit gratia, non poterant in latum fructificare,
mortali retardante militia, eleganti concepit
consilio, ut labor et cura militiae in meliorem usum
verteretur, et illa stipendia poscerentur, quae vitae
et laudis nullum finem sentirent. Itaque convocatis
duobus armigeris suis, jubet quantocius omnia armorum
vasa aptari, qualiter cum eximio decore et

pompa decenti, curiam regis Francorum valeret adire.
Parent armigeri imperanti, praeparant equos,
arma componunt, omnia strenuo militi digna assumunt.
Tunc Arnulfus valefaciens matri (nam antea
pater obierat), arripuit iter versus Franciam, neglecta
curia regis tunc Philippi, festinus expetit ecclesiam
almi Medardi confessoris, sitam juxta muros
Suessionicae civitatis. Erat tunc in eodem coenobio
praeclara monachorum congregatio, quorum
honesta refulgebat institutio, digna Deo immolans
laudum sacrificia sub abbate Renaldo. Hujus vero
congregationis prudentes fratres, tam Dei quam
mundi astutia callentes, et coram Deo atque coram
hominibus bona providentes, (nec enim esse poterant

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.