PL 175, col. 11
De scripturis et scriptoribus sacris (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
ipsius. In qua quidquid docetur, veritas;
quidquid praecipitur, bonitas; quidquid promittitur
felicitas est. Nam Deus veritas est sine fallacia, bonitas
sine malitia, felicitas sine miseria. Si vis igitur
divinam Scripturam ab aliis, quae hoc nomen
non merentur, recta consideratione distinguere,
materiam ipsam circa quam et in qua versatur
ejus tractatio, diligenter considera, quoniam notitia
rerum ad apertionem verborum facit. Facilius
quippe intelliges quod dicitur; si bene notum fuerit,
unde dicatur.
CAP. II.-- Quod divina Scriptura ab aliis distinguitur in materia et modo tractandi.
Duo sunt opera Dei, quibus consummantur omnia
quae facta sunt. Primum est opus conditionis,
quo facta sunt quae non erant: secundum est opus
restaurationis, quo reparata sunt quae perierant.
Opus conditionis est creatio mundi cum omnibus
clementis suis. Opus restaurationis est incarnatio
Verbi cum omnibus sacramentis suis; sive quae
ante incarnationem praecesserunt ab initio saeculi,
sive quae post subsequentur usque ad finem mundi.
Prima igitur opera ad servitutem facta sunt, ut
homini, per justitiam stanti, subessent. Secunda vero
ad salutem, ut hominem, per culpam jacentem, erigerent:
idcirco majora haec. Propterea illa quasi
modicum quid et exiguum virtutis divinae indicium,
brevi tempore, id est sex tantum diebus, perfecta
sunt. Haec vero, quasi excellentia ad comparationem
priorum, et majorem virtutis effectum habentia,
non nisi sex aetatibus consummari possunt. In his
itaque materiam divinarum Scripturarum considera,
ut et in illo de quo tractant, et illo modo quo tractant,
hoc est in materia et modo ab aliis eas Scripturis
distinguere possis. Aliarum enim Scripturarum
omnium materia est in operibus conditionis, divinarum
Scripturarum materia in operibus restaurationis
constat. Haec igitur est prima discretio in
eo de quo tractant. Item aliae scripturae si quam veritatem
docent, non sine contagione erroris est, si
quam bonitatem commendare videntur, vel malitiae
mixta est, ut non sit pura, vel sine cognitione et
dilectione Dei est, ut non sit perfecta. Propterea
sicut id quod in eis divinum dici putatur, legentis
animum per adjunctam falsitatem ad terrena
praecipitat, ita quoque quod in Scriptura sacra
terrenum esse videtur, per veram Creatoris agnitionem,
quae in his omnibus commendatur, ad divina
et coelestia cogitanda et amanda exaltat.
CAP. III.-- De triplici intelligentia sacrae Scripturae.
Secundum triplicem intelligentiam exponitur sacrum
eloquium. Prima expositio est historica, in
qua consideratur prima verborum significatio ad
res ipsas de quibus agitur. Habet enim sacrum eloquium