PL 175, col. 162

Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

et didici. Sed, quaeso te, si praecessisti sapientia
omnes qui fuerunt ante te in Hierusalem, a
quo didicisti ut diceres: Mens mea contemplata est
multa sapienter et didici? Si sapientior omnibus fuisti,
a quo discere potuisti quod ipse non noveris?
An propterea etiam sapientior omnibus fuisti; quia
ab omnibus didicisti et omnium sapientia in te uno
collecta est, ut inde praecederes sapientia de universis
singulos, quod dicens a singulis doctores habuisti
universos? An forte non ab hominibus didicisti;
sed experimenta rerum te docuerunt quae mens
tua contemplata est sapienter, ut inde contemplatio
sapientiae rationi certior fieret quod hanc ipse rerum
effectus experienti manifeste comprobaret?
Neque enim congruere videtur typo tuo ut ab hominibus

disceres, qui in tantum supra homines aestimatione
elevatus fueras, ut non solum multa sapienter,
sed et universa quae sub sole fiunt quaerere
et investigare putares: ergo contemplatus es et didicisti;
quia cogitasti et probasti, quatenus eo majorem
vim atque potentiam intelligentiae tuae demonstrares
quo cuncta argumenta rationis tuae ad visibilia
rerum experimenta evidentius produceres. Et
forsitan iste voluntarie in sapientia sua stultus factus
est, ut stultos sapientiam doceat. Non enim
vias erroris sui tam diligenter nobis exponeret nisi
in eodem suo errore nostri eruditionem cogitaret.
Propterea ingeminat adhuc et commendat malam
illam diligentiam suam, atque eam de qua tumuit,
sapientiam qualiter adeptus sit, subjungit,

dicens:
Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam,
erroresque et stultitiam. Quae verba sub eodem
sensu duobus modis superioribus conjungi
possunt; quia enim primum hanc elationem ostensurus,
sic coeperat. Locutus sum in corde meo; ac
deinde quid locutus sit subjungit. Ecce magnus
effectus sum, et praecessi sapientia omnes, qui fuerunt
ante me in Hierusalem; et mens mea contemplata
est multa sapienter et didici; et postea id quod
modo proposuimus intulit. Dedique cor meum ut
scirem prudentiam atque doctrinam, errores et stultitiam.
Potest haec tota series sub una continuatione
comprehendi, ut totum hoc in corde suo dixisse intelligatur
scilicet quod magnus effectus sit; et quod

omnes qui ante eum fuerunt in Hierusalem sapientia
praecesserit; et quod mens ejus multa sapienter
contemplata sit multaque didicerit; et quod cor
suum dederit ut sciret prudentiam atque doctrinam,
erroresque et stultitiam; et quod post haec omnia
cum ita locutus esset in corde suo, et se extulisset
de investigatione et consideratione tantarum rerum;
tandem resipiscens agnoverit hanc quoque
gloriationem vanam, et propter hoc subjungat:
Et agnovi quod in his esset quoque vanitas et afflictio
spiritus: eo quod in multa sapientia multa sit
indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem. Si quis autem distinguere velit sententiam, et hoc
quod postremo intulimus seorsum a supradictis partiri,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.