PL 175, col. 246
Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
ordinat, providentiae suae sententiam non immutat.
Idcirco quod factum est, permanet, et in rerum universitate,
quantum pertinet ad ordinem dispositionis,
et in judicii ejus exhibitione, quantum ad sententiam
praedestinationis spectat. Quae futura sunt
jam fuerunt. In utroque etenim quae futura sunt,
jam fuerunt; quia et in generibus rerum omnium
quod fuerunt ea quae jam non sunt, hoc idem secundum
naturae similitudinem et identitatem procursus
in genere suo singula futura sunt, quae nondum
sunt. Et in judiciis divinis quam veritatem in praeteritis
servatam audivimus, eamdem in supervenientibus
exhibendam exspectamus. Instaurat enim
Deus ubique quod abiit; quia sicut rerum transeuntium
defectum per succedentium in suis generibus
multiplicationem reparat, ita quotidie facta
hominum judicando, antiquam judiciorum suorum,
quae ab initio exercuit veritatem, licet intermissa
ad templum videretur, integram se tenuisse demonstrat.
Semper enim apud ipsum malitia poenam habet,
et praemium virtus. Sed quia poenarum quaedam
occulta est, quaedam manifesta: dum impios et peccatores
Deus per patientiam tolerat, et eis statim
poenam manifestam non irrogat, humana stultitia
eum aut nescire aut non curare facta hominum,
sive etiam, quod pejus est, pravitatem malignantium
approbare putat. Inde ergo cor hominis adversus
Deum concutitur, unde Deus ab hominibus
amplius diligendus et laudandus demonstratur. Conqueritur
homo, quod malus homo a Deo toleratur,
cum manifestum sit quod nullus homo fuisset bonus,
si nullus aliquando fuisset toleratus malus. Et
tamen scandalizantur infirmantium corda, dum vident
in hoc mundo impios prosperari et premi innocentes;
quia ad sola ea quae foris sunt in manifesto
respiciunt, et illa quae vel intrinsecus latent
occulta, vel in futuro manifesta exhibenda servantur,
non attendunt. Quorum querela ex qua causa
surgat, aperitur cum subditur:
Vidi sub sole in loco judicii impietatem et in loco
justitiae iniquitatem. Vidit quippe, quod in hoc
mundo Deus impios judices esse permittit, et potestatem
obtinere ut dominentur et opprimant innocentes,
et facta hominum iniqua, quae justa esse debuerunt,
et in his omnibus confusionem magnam
esse sub sole. Quia enim Deus potestatem in hoc
mundo perversis tribuit, propterea impietas est in
loco judicii, et in loco justitiae iniquitas: ut ibi sit
impietas ubi esse deberet judicium, et ibi iniquitas
ubi justitia. Nam, quia praelati sunt impii, idcirco
sunt iniqui subjecti, quia nisi illi per impietatem innocentiam
opprimerent, isti per iniquitatem justitiam
non impugnarent. Propterea namque inferiores
ad iniquitatem perpetrandam audaces sunt, quia
superiores ad tutandam innocentiam pii non sunt;
quia si illi injuriam patientibus judicium facerent,
isti ad inferendam injuriam tam prompti non fuissent.
Sed in hoc quoque sub sole impietas est in
loco judicii, et in loco justitiae iniquitas: quod omnis