PL 175, col. 26
De scripturis et scriptoribus sacris (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
videlicet patris sui. Cujus adventu comperto,
exercitus qui cum Antiocho Epiphaneo fuerat, ejusdem
Antiochi filium, hoc est Antiochum Eupatorem
interfecit. Sicque Demetrius regnum obtinuit. Alexander
vero filius Antiochi Eupatoris, cum crevisset,
exercitum collegit, oppressoque Demetrio regnum
recepit. Post Demetrius filius Demetrii fugato Alexandro
potestatem ad se revocavit. Deinde Tryphon
quidam Partium Alexandri filium, quem nutriendum
acceperat, occidit. Sed illo tandem oppresso, regnum
in progenie Seleuci permansit. Haec breviter ad evidentiam
lectionis distinximus, ut ea quae scripta
sunt, aut non legantur, aut intelligantur. Haec vero
tempora Machabaeis insignia fuerunt, quorum primus
Judas, zelo divinae legis accensus, impetus Graecorum
fortiter propulsavit; quo mortuo Jonathas
frater ejus successit. Postremo sanguine et virtute
germanus defuncto Symone successit Joannes Hircanus
filius ejus, et post Joannem filius ejus Aristobolus,
et post Aristobolum Alexander filius ejus;
post quem Alexandria uxor ejus tenuit quidem principatum
generis, Hircano autem filio suo pontificalem
dignitatem tribuit. Hujus Hircani tempore quidam
latrunculi ab Hierosolymis egressi circa Ascalonem
praedas egerunt, ubi inter caeteros captivos
Antipater quidam juvenis, cujusdam Herodis genere
Idumaei, qui in Ascalone templi Apollinis sacerdos
exstitit, filius, Hierosolymam captivus ductus est.
Hic itaque Antipater in domo Hircani aliquot annis
serviens, industria ac probitate spectabilis, eidem
Hircano domino suo gratiosus exstitit, in tantum ut
ei universam domum suam committeret. Circa haec
tempora contigit ut Antigonus, Hircani pontificis
frater junior, eumdem Hircanum a pontificatu propellens,
sacerdotii dignitatem arriperet. Cumque
Pompeius consul Romanorum tunc per Syriam exercitum
duceret, supradictus Antipater, missus ab
Hircano domino suo ad Pompeium veniens, impetravit
ut cum exercitu Hierosolymam ascenderet, et
dejecto Antigono, sacerdotii dignitatem Hircano reformaret.
Pompeius itaque, restituto Hircano, tributa
terrae solvenda indixit, atque eumdem Antipatrum
universae regioni praefecit recedens. Antipater autem
antiquae gratiae non immemor erga Hircanum benignus
exstitit, tantaque modestia injunctum officium
exercuit, ut tam Judaeis quam Romanis complaceret.
Genuit autem filium Herodem nomine; qui post
mortem patris tum merito propriae virtutis, tum
etiam gratia paternae devotionis a Romanis coronam
accepit, et rex factus est. Hic est Herodes, cujus regni
anno tricesimo primo natus est Christus. Qui
quoniam alienigena primus Judaeae regnum susceperat,
audita fama per magos de nativitate regis Judaeorum,
territus est. Et ne forte regnum quod usurpaverat,
amitteret, quem successorem timuit, exstinguere
conabatur. Peremit itaque innocentes, ut,
universis morientibus, ille, quem unum insectabatur,