PL 175, col. 260

Adnotatiunculae in Threnos (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

quibus etiam charissimi consolationem non
ferunt!
Omnes amici ejus spreverunt eam. Per amicos
vult intelligi finitimas nationes olim foedere junctas
populo Judaeorum, qui nunc in pressuris constitutum
non solum spreverunt, auxilium non ferendo,
sed etiam inimici facti sunt persequendo. Secundum
sensum allegoriae nox sunt peccatores, maxillae vero
praedicatores qui cibum verbi Dei exponendo comminuunt,
et sic ad infirmos, et sensu hebetes transmittunt.
Quando vero Ecclesia in hoc vitae praesentis
exsilio in membris suis perfectioribus lapsus infirmantium
plorat, quasi plebs in captivitate posita
per noctem lacrymas in maxillis portat. Vel nox
hanc ipsam, qua vivimus, praesentem vitam significare

potest, quando adhuc invicem conscientias
nostras, non videmus. Et, sicut supra diximus, maxillae
significant illos, qui scientiam verbi Dei habent.
Tunc ergo sancta Ecclesia per noctem lacrymas
in maxillis portat, quando perfecti quique
quanto vicinius per illuminationem mentis diem
aeternitatis conspiciunt, tanto magis praesentis vitae
tenebras plangunt, secundum sententiam Salomonis,
qua dicit: Qui addit scientiam, addit dolorem [laborem]
Non est qui consoletur eam ex omnibus charis
ejus [(Eccles. I)] . Charos Ecclesiae eosdem peccatores
accipimus, quos supra per noctem significare dicebamus;
quos profecto, dum plangit, diligit, quia
nequaquam de eorum perditione plangeret, nisi salutem
eorum et conversionem amaret. Sed tunc ab

illis consolationem nullam accipit, quando nullus
eorum ad poenitentiam redit, quia consolatio flentium
esset conversio peccatorum. Vel chari Ecclesiae sunt
illi beati angelici spiritus, vel animae sanctorum,
ad quorum consortium de hujus exsilii nocte suspirat;
qui ei tunc consolationem non ferunt, dum
eam adhuc a sua societate peregrinari sinunt. De
qua adhuc subditur. Omnes amici ejus spreverunt
eam. Quos hic amicos Ecclesiae dicit, nisi potentes
hujus saeculi, qui nonnunquam dum temporaliter
sublimatam vident, honorant, et se diligere fingunt,
sed dum in pressuris constitutam conspiciunt, persequuntur
et spernuntur? Secundum moralem sensum
habet anima diem suum, habet noctem suam.
Diem habet, quando in lucem contemplationis erigitur;

noctem habet quando tentationum caligine tenebratur.
Sed in die ridet, in nocte plorat, quia
mens, quae tentationum pondere pressa gemit, sublevata
postmodum in gaudio contemplationis hilarescit.
Plorat ergo anima in nocte, quando tenebrosam
intus conscientiam salubri dolore compungit.
Lacrymas in maxillis fert, quando districta foris
castigatione carnem affligit. Tunc enim lacrymae
in maxillis sunt quando dolores cordis usque
ad macerationem carnis perveniunt. De quo ad
majorem adhuc doloris exaggerationem subjungitur:
Non est qui consoletur eam ex omnibus charis
ejus. Tribus modis homo a Deo derelinquitur, aliquando

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.