PL 175, col. 263

Adnotatiunculae in Threnos (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

et cum Apostolo corpus castigare, et in servitutem
redigere nolunt [(I Cor. IX)] , cito superveniente
tentatione ad ea, quae dereliquerant, peccata
revertuntur; quia non facile vitiis resistere possunt,
qui vitiorum affectus in semetipsis mortificare negligunt.
De quibus hic dicitur: Migravit Judas propter
afflictionem, et multitudinem servitutis. Quid
enim Judas nisi peccata sua confitentes significat?
qui migrant propter afflictionem, et multitudinem
servitutis, quando victi post concupiscentias suas
abeunt; quia eas per afflictionem, et servitutem
carnis suae mortificare pertimescunt. Contra quos
Sapientia dicit: Fili, accedens ad servitutem Dei,
sta in timore, et praepara cor tuum ad tentationes [(Eccle. II)]
.
Nam qui peccata sua confitentur, et vitam

suam emendare instituunt, isti nimirum ad
servitutem Dei accedunt. Sed ibi stare negligunt,
quando adversitatibus victi, a bono proposito cadunt.
Hoc est, quod monuit, praepara cor tuum ad
tentationes, ut in via Dei ambulantes, ad toleranda
adversa parati simus: qui priusquam in via Dei
essemus, illicita non perpetrasse intumuimus. Habitavit
inter gentes, nec invenit requiem. Quid est
inter gentes habitare, nisi desideriis carnalibus morem
gerere, ubi requies non invenitur; illa nimirum,
quam Dominus in Evangelio laborantibus
promittit, dicens: Invenietis requiem animabus vestris [(Matth. XI)]
;
et de qua peccatori dicitur: Peccasti,
ne adjicias iterum; sed quiesce [(Eccle. XXI)]
.
Et merito: qui in corpore laborem sustinere noluerunt,

ad laborem animae perveniunt, eorumque
mentem furor malorum desideriorum exagitat, quorum
carnem debita poena non castigat. Sic nimirum
Samson ille, erutis oculis, ad molam ponitur; quia
animus, amisso lumine veritatis, per appetitum terrenorum
desideriorum circumfertur. Qui videlicet
Samson quandiu capillum capitis habuit, insuperabilis
fuit; sed postquam in sinu mulieris obdormivit,
et abrasus caput capillum perdidit, continuo ab
hostibus capitur, et caecatur, servituti etiam addicitur.
Samson interpretatur sol eorum, et significat
animum divina cognitione illuminatum. Caput Samsonis
principale est mentis. Capillus capitis radius
est contemplationis. Sinus mulieris, blandimentum
est carnis. Quandiu enim animus contemplationi inhaeret,

a tentatione superari non potest. Quod si incarnis
delectationem resolutus fuerit, ibique obdormierit,
continuo veritatis intimae lumen amittit, et
interciso radio contemplationis, pravis motibus repugnare
non sufficit; tandemque erutis oculis ad
molam ponitur, quando internae dulcedinis oblitus,
per terrena desideria dissipatur. Quid enim est
mola, nisi mens instabilis et inquieta quae, dum
semper nititur comprehendere, quod appetit, quasi
desideriis suis circumagitata, nunquam requiescit?
Bene ergo dicitur: Habitavit inter gentes; nec invenit
requiem. Quia mens, quae desideria carnis sequitur,
tantum ab interna quiete aliena est, quantum
foris per labentia dissipatur. Omnes persecutores

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.