PL 175, col. 9

De scripturis et scriptoribus sacris (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

Lectorem divinarum Scripturarum primum erudire
oportet, ut sciat quae Scripturae divinitatis nomine
singulariter dignae sunt honorari. Nam quidam
per Spiritum hujus mundi locuti multa scripserunt.
Legimus carmina poetarum, in quibus
cum delectatione nonnulla etiam utilitas est; sicut
ait quidam:
Aut prodesse volunt, aut delectare poetae.
HORATIUS, Art. poet., 333.
Logica, mathematica et physica, veritatem quamdam
docent, sed ad illam veritatem non pertingunt
in qua salus animae est, sine qua frustra est quidquid
est. Ethicam quoque scripserunt gentilium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.