PL 175, col. 926

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

longe ostendens, quod quaerebatur, neque lucem ingerens
oculis caligantibus. Natura enim ad servitutem
condita Creatorem suum demonstravit; sed erat
similitudo peregrina ad excellentem, et dominantem
majestatem. Neque potuit evidentem declarationem
invenire in iis omnibus illa, quae docenda fuerat natura,
quoniam, et ipsa sana non erat, ut multum
claresceret in contemplationem. Non enim habuit
quae per gratiam exemplaria formabantur ad sanitatem
visionis internae; neque arcam sapientiae noverat,
et conditorum thesaurorum, carnem Verbi
aeterni in Jesu humanitate; sed naturali solo documento
utens lippienti acie lumen nubilum, et ambiguum
adducens speculanti in rerum creatarum specie
contemplabatur. Propterea erraverunt, et evanuerunt,

cum transire vellent mente ea quae sola
nosse acceperant et palpantes aestimationibus ad ea
quae videri non poterant, caeci inventi sunt qui se
videre putaverunt. Haec sunt simulacra errorum,
quae theologia (sic enim ipsi vocaverunt studium,
quo divina scrutari crediderunt) vanitatis eorum,
et deceptionis praedicat veneranda; in quibus tam
multa tam praeter verum, et rectum, et naturae bonae
consentaneum mentiuntur, ut ipsi quoque erubescere
compellantur in eis. Dignum quippe erat ut confunderentur
in summis qui de infimorum cognitione
superbi erant, et qui humilitatem fidei in morte
Salvatoris despiciunt, celsitudinem ejus admirentur
in agnitione Creatoris. Duo enim simulacra erant
proposita homini, in quibus invisibilia videre potuis

set: unum naturae, et unum gratiae. Simulacrum
naturae erat species hujus mundi. Simulacrum autem
gratiae erat humanitas Verbi. Et in utroque
Deus monstrabatur, sed non in utroque intelligebatur;
quoniam natura quidem specie sua artificem
demonstravit, sed contemplantis oculos illuminare
non potuit. Humanitas vero Salvatoris et medicina
fuit, ut caeci lumen reciperent, et doctrina pariter ut
videntes agnoscerent veritatem. Lutum fecit ex sputo:
et linivit oculos caeci, et lavit et vidit [(Joan. IX)] .
Et quid postea? Deinde videnti et nondum cognoscenti
ait: Ego sum, et qui loquitur tecum, ipse est
Filius Dei [(ibid.)] . Prius ergo illuminavit, postea demonstravit.
Natura enim demonstrare potuit, illuminare

non potuit. Et mundus Creatorem suum
specie praedicavit, sed intelligentiam veritatis cordibus
hominum non infudit. Per simulacra igitur naturae,
Creator tantum significabatur; in simulacris
vero gratiae praesens Deus ostendebatur, quia illa
operatus est ut intelligeretur esse; in istis vero operatus
est ut agnosceretur praesens esse. Haec est
distantia theologiae hujus mundi ab illa, quae divina
nominatur theologia. Impossibile enim est invisibilia,
nisi per visibilia demonstrari: et propterea
omnis theologia necesse habet visibilibus demonstrationibus
uti in invisibilium declaratione. Sed mundana,
ut diximus, theologia opera conditionis assumpsit,
et elementa hujus mundi secundum speciem
creata, ut demonstrationem suam faceret in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.