PL 175, col. 932

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

et ridicula, et incongrua, et falsa, ut fidem
agnoscant et suscipiant veritatem. Propter hoc enim
Deus in natura hominis conversari voluit, ut conversatio
hominis in coelo esse posset, et ob hoc ille
humana sustinuit, ut divina iste cognoscere mereretur.
Hoc est sacramentum humilitatis Dei, et sacramentum
fidei, et sacramentum veritatis: quod
non cognoverunt superbi corde, inflati sensu suo,
et sapientia sua, quae de carne erat, et non potuit
Dei sapientiam invenire, ut inveniretur stultitia esse
quae sapientia putabatur, et non erat. In hoc sublimes
facti sumus ad eos; quia sapientia Dei quae
in carne a nobis creditur, ab illis despicitur; in
gloria et majestate a nobis agnoscitur, ab illis ignoratur.
CAPITULUM V. Quid sit hierarchia et dispositio illius et exordium.

potestatis sint. Et divisit dona virtutum,
et secundum divisiones donorum distribuit officia
potestatum; et dedit dona plurima, et multas potestates
constituit, et omnia dona de uno, et omnis potestas
sub uno; et unum in omnibus, et omnia ad
unum, et in uno. Angelicam vero hierarchiam primo
demonstrat theologus. Secundo tractat de humana.
Tertio quasi in fine, et consummatione, de divina,
et summa. Ipsam autem angelicam in tres
subdividit hierarchias, et unamquamque trium
per tres ordines distinguit, ut novem angelicorum
ordinum numerus compleatur. Et omnem hierarchiam
unius potestatis et unius officii, et unius dignitatis,
et in unaquaque hierarchia et primos constituit,
et medios, et ultimos ordines. Et primos quidem

illuminare; ultimos vero illuminari; medios
autem et illuminari a primis, et ultimos illuminare.
Post haec de ultima hierarchia similiter divisiones
donorum, et distributiones potestatum et dignitatum,
et officia, et ordines, et operationes ad similitudinem
angelicae hierarchiae ordinata prosequitur. Novissime
ad divinam, et simplicem, et superexcellentem
hierarchiam (quantum possibile est in humanis
contemplanti) conscendens, et in ipsa consummans,
consummata haec summa est. Exordium autem (quoniam
summum bonum), cum sit unum, mirifice
multiplicatur, et variatur ad decorem et pulchritudinem
divisionis et profusionis in omnes, qui ejus
participatione digni sunt, ut in illo unum sint omnes;
quoniam dona ejus lumina sunt, et lumina faciunt

lucentia, et illuminata lucentia, et illuminantia
ipsa, et fiunt lux lucentia, et illuminantia
lumina. Lux sunt, et una lux ubique, et unum
lucentia in luce una, et multiplicatur in multis una,
et multa in una uniuntur. Ex hoc ergo theologia incipit,
quia lumina lucentia et illuminantia speculamina
sunt divina: et videtur in eis lux lucens et illuminans,
quae incomprehensibilis et inaccessibilis
in se manet. Et propter hoc, ut videri possit, exit
in ipsa, et infundit se illis, ut apprehendant eam, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.