PL 175, col. 934

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

illo esse desinit; sed processit ab illo, et permansit
in illo. Propterea servit imago, et monstrat creatura
opificem, quoniam ad hoc facta est ut videatur in
illa. Propterea dona lumina sunt illuminantia, et
participantia lumina illuminata, et ipsa illuminantia,
et illuminanti lumini similia. In eo quod illuminantur,
fiunt gratiae participes. In eo vero quod illuminant,
efficiuntur potestatis consortes. Et constat his
duobus omnis hierarchia; et perficitur gratia, et officio,
virtute et ministerio: quae omnia similitudinibus,
et figuris, et aenigmatibus variis a visibilibus
sumptis theologice demonstrantur.
LIBER SECUNDUS. Sequuntur tituli XV capitulorum coelestis sive angelicae hierarchiae divi Dionysii Areopagitae ad Timotheum; post quos singulorum capitulorum apponetur secundum Joannem Scotum littera; et post litteram, Hugonis nostri expositio.

et super principalem divini Patris claritatem,
quae angelorum nobis in figuratis symbolis manifestat
beatissimas hierarchias immaterialibus, et non
trementibus mentis oculis respicientes: iterum ex ipsa
in simplum illius restituimur radium. Etenim neque
ipse usquam, neque unquam radius a propria singulari
unitate deseritur. Ad anagogicam vero, et unificam
eorum, quae provisa sunt contemperantiam optime
et pulchre multiplicatur, et provenit: manetque intra
se munite in incommutabili similitudine uniformiter
fixus: et in se, quantum fas est, respicientes proportionaliter
eis extendit; et unificat secundum simplicem
sui unitatem. Etenim neque possibile est aliter
nobis lucere divinum radium, nisi varietate sacrorum
velaminum anagogice circumvelatum, et iis, quae secundum

nos sunt, providentia paterna connaturaliter,
et proprie praeparatum. Propter quoae et sanctissimam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.