PL 175, col. 939

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

omne bonum a summo bono, et omne bonum
ad summum bonum. Nunc priusquam textum materiae
suae ingrediatur, invocationem facit ad Jesum,
qui est paternum lumen, quo mediante omnes spirituales
illuminationes, et dona gratiarum illuminandis
tribuuntur, ut ipso illuminante, et juvante
secundum divinorum eloquiorum traditiones, quae
et ipsa ad luminanda corda hominum a Patre tradita
sunt, possit et veraciter agnoscere, et digne
narrare coelestium spirituum invisibiles illuminationes,
et dispositiones sacras. « Ergo Jesum invocantes; »
ac si diceret: Omnis quidem illuminatio a
Patre est, sed sine Jesu mediatore nulla illuminatio
haberi potest. « Ergo » nos, qui illuminari poscimus,
« Jesum invocantes, » ut scilicet illuminari

mereamur. Deinde sequitur de ipso Jesu Christo,
quod est, « paternum lumen; » pro eo quod dicere
debuerat, qui est paternum lumen, ad sequentem
dictionem relatio facta est, quod est paternum lumen.
Vel « Jesum invocantes paternum lumen, »
quod scilicet lumen est; hoc est, verum et aeternum,
et incommutabile esse habet, et lumen est, ex eo
quod est. Nam sicut illuminata lumina, quae lumina
sunt non ex eo quod sunt, sed ex eo quod acceperunt.
Quod etiam lumen verum subauditur est lumen;
quoniam ex eo quod est, lucet, et non solum
sibi lucet, sed etiam alios illuminat. Quod « illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum. »
Non quia omnes illuminantur; sed quia ex omnibus

nemo est, qui ex se habeat, cur potius quam alter
illuminari mereatur. Gratiae enim illuminatio ista
est, non naturae; donum, non debitum; beneficium
largientis, non praemium accipientis. Sive enim
omnem hominem in hunc mundum venientem hoc
lumen illuminat quantum omnes natura rationis
capaces facti sunt, et lumen intelligentiae perceperunt.
Vel omnem hominem venientem in mundum
lumen istud illuminat; non quia omnes, sicut dictum
est, illuminantur; sed quia aliunde illuminari
non habent omnes, qui vel illuminantur, vel non
illuminantur. Illuminare enim non est, nisi luminis;
sicut illuminari non est, nisi lumen accipientis.
Quapropter sicut omnium est lumen accipere, ita
solius luminis est omnes illuminare.
Sequitur: « Per quem ad principale lumen Patrem
accessum habuimus. » Per lumen Jesum accessum
habuimus ad lumen Patrem. Jesus enim
lumen est, et Pater Jesu lumen; et genitus est a lumine
Patre Filius lumen, et unum lumen Pater et
Filius. Et dicitur Pater principale lumen, non quia
majus lumen vel melius lumen, quia idem lumen;
sed quia non de lumine lumen, ideo principale lumen.
Filius lumen de lumine, Pater lumen non de
lumine: et tamen unum lumen Pater et Filius, sicut
unus Deus Pater et Filius. Et ideo Pater principale
lumen, quia de lumine Patre Filius lumen. Potest
adhuc et aliter intelligi, quod Pater principale lumen
dictus est. Video enim et ipsum Filium secundum
aliquid lumen esse, in quo non potest Patri

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.