PL 175, col. 941

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

quando humana mens de iis eruditur, quae abscondita
sunt ab intelligentia humana, ut per ea,
quae novit, capere possit et intelligere quae non novit.
Istas illuminationes foris ad eruditionem nobis propositas,
Jesum invocantes, qui intus corda illuminet,
inspicere debemus, et secundum ipsarum demonstrationem
secreta coelestia addiscere.
Hoc est, quod sequitur: « Et ab ipsis symbolice
nobis, et anagogice manifestata coelestium animorum
hierarchias quantum potentes sumus considerabimus. »
Est itaque ordo, ut primum sanctarum Scripturarum
illuminationes cum invocatione Jesu, per
quem interna illuminatio datur et sine quo exterior
inanis est, inspiciamus: ac deinde, illuminante Jesu,
ex ipsis sacrae Scripturae illuminationibus et demonstrationibus

coelestium animorum, id est spirituum
coelestium principatus sacros et potestates
(qui nobis, nisi per Scripturae sacrae traditiones manifestarentur,
invisibiles omnino essent et incogniti),
consideremus. Hoc est enim, quod ait: « Considerabimus
quantum potentes » sive quantum possumus.
Parvum est enim nostrum posse, et exiguum
ad tantarum rerum magnitudinem. « Considerabimus
hierarchias, » id est sacros principatus coelestium
animorum, id est angelicorum spirituum. Hierarchias
dico manifestatas nobis, hoc est demonstratas,
vel revelatas ab ipsis, scilicet illuminationibus,
id est demonstrationibus sacri eloquii symbolice et
anagogice. Symbolum est collatio formarum visibilium
ad invisibilium demonstrationem. Anagoge autem

ascensio, sive elevatio mentis est ad superna
contemplanda. Notat autem hic duplicem modum
revelationis divinae, quae theologorum et prophetarum
mentibus infusa est per visiones et demonstrationes,
quas Graeci theophanias appellant, id est
divinas apparitiones. Quoniam aliquando per signa
sensibilibus similia invisibilia demonstrata sunt,
aliquando per solam anagogen, id est mentis ascensum,
in superna pure contemplata. Ex his vero duobus
generibus visionum, duo quoque descriptionum
genera in sacro eloquio sunt formata. Unum, quo
formis, et figuris, et similitudinibus rerum occultarum
veritas adumbratur. Alterum, quo nude et pure
sicut est absque integumento exprimitur. Cum itaque

formis, et signis, et similitudinibus manifestatur,
quod occultum est, vel quod manifestum est, describitur,
symbolica demonstratio est. Cum vero
puro pura et nuda revelatione ostenditur, vel plana
et aperta narratione docetur, anagogica.
Sequitur: « Et principalem, et super principalem
divini Patris claritatem, quae angelorum nobis in
figuratis symbolis manifestat beatissimas hierarchias,
immaterialibus, et non trementibus mentis oculis
respicientes, iterum ex ipsa in simplum illius restituimur
radium. » Hic manifeste edocet quibus gradibus
divinae illuminationis processio fiat usque ad
nos; et rursum quibus progressionibus mens nostra
reducatur ad summae claritatis contemplationem.
Divinum enim lumen primum in angelicam naturam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.