PL 175, col. 947

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

declarans ipsas scilicet jam dictas immateriales,
id est spirituales et angelicas hierarchias
materialibus, id est corporalibus et visibilibus, vel
secundum visibilia sumptis figuris et compositionibus
formalibus, hoc est aptis et competenter secundum
rationem formationum expressis, tradit, hoc
est instituit ipsam videlicet sanctissimam nostram
hierarchiam, ut in hoc quoque ratio servaretur visibilium
demonstrationum ad invisibilem veritatem,
ut nos ascendamus ab ipsis sacratissimis formationibus,
quae foris ad demonstrationem proponuntur,
ad altitudines et similitudines non figuratas, hoc est
simplices et spirituales. Ascendamus dico proportionaliter
nobis ipsis, hoc est, secundum proportionem
et mensuram spiritualium donorum illuminati

per ea, quae foris sunt, in invisibilium agnitionem,
et ad sublimem, et simplicem, et eamdem semper
consistentem veritatem. Altitudines enim, et similitudines
ipsae sunt invisibiles potestates. Altitudines
quidem dignitate, similitudines incommutabilitate,
non figuratae simplicitate. Ad quarum cognitionem
secundum differentiam progressionum, et incrementa
illuminationum proportionaliter nobis ipsis ascendimus
per gradus spiritualium profectuum in nobis,
per differentiam donorum inter nos. Secundum
namque illam proportionem, qua nunc dona gratiarum
differenter percipimus, merito postea vel hic
per mentis contemplationem, vel illic per retributionem
in numerum angelorum transimus. Sic enim
proportionaliter nobis ipsis ascendimus, quando secundum

hoc, quod in praesenti per dona gratiarum,
et gradus dignitatum differenter disponimur, ad invisibilis
veritatis participationem secreta et invisibili
promotione sublevamur. Ipsa autem veritas in
nobis quidem per officia spiritualium dignitatum,
et gradus, et distributiones ordinum figuraliter et
materialiter figuratur, atque formatur secundum
habitus, et actiones, et signa visibilia, quae in nostra
sicut hierarchia ad declarationem opposita, quae
omnia coelesti atque angelica hierarchia secundum
simplicem veritatem sublimi, et nostrae naturae superexcellenti
modo absque signis et figuris pure et
uniformiter constant: secundum quam excellentiam
ipsos angelicos ordines altitudines theologia vocat

et similitudines, vel quia per nullam mutabilitatem
a semetipsis discrepant, vel quia ea in ipsis secundum
simplicem veritatem sunt, quasi quaedam similitudines
et exemplaria esse videntur eorum, quae
per figuras et imagines consistunt. Nisi enim inter
haec et illa aliqua similitudo esset, per haec ad illa
nulla declaratio esset. Nunc autem, quoniam haec,
quae visibilia sunt ad invisibilium aemulationem divina
sapientia in prima conditione formavit, in secunda
dispositione ex eisdem quoque rationali animo
ad invisibilium agnitionem conscendenti signa et
exempla demonstrationum constituit.
Hoc est enim, quod sequitur: « Quoniam neque
possibile est nostro animo ad non materialem illam
ascendere coelestium hierarchiarum imitationem, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.