PL 176, col. 481

De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

et ejus secundum tempus et locum et ritus variatio.
CAP. II. De origine conjugii.
Conjugii auctor Deus est. Ipse enim conjugium
esse decrevit, quando mulierem ad propagationem
generis humani homini in adjutorium fecit. Adam
quoque in spiritum cognoscens ad quem usum mulier
facta esset, cum adducta fuisset ad eum dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea.
Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem
suam et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne
una
[(Gen. II)]
. Christus etiam in Cana Galilaeae [(Joan.
II)] non solum praesentia corporali, sed exhibitione
quoque miraculi nuptias consecravit. In quibus omnibus
ostenditur conjugium et a Deo esse et bonum esse.
CAP. III. De duplici institutione conjugii, et de causa institutionis duplici.

Institutio conjugii duplex est: una ante peccatum
ad officium; altera post peccatum ad remedium.
Prima ut natura multiplicaretur; secunda ut natura
exciperetur, et vitium cohiberetur. Prima institutio
conjugium proposuit in foedere dilectionis, ut in eo
sacramentum esset societatis, quae in spiritu constat
inter Deum et animam. Officium autem conjugii
in carnis commistione proposuit, ut in eo sacramentum
esset societatis, quae in carne futura erat inter
Christum et Ecclesiam. Secunda institutio conjugium
in foedere dilectionis sancivit, ut per ejus bona id
quod in carnis commistione infirmitatis erat et delicti,
excusaretur. Officium autem conjugii in commistione
carnis, concessit ut in eo praeter generis

multiplicationem generantium infirmitas exciperetur.
Quare autem institutum sit conjugii sacramentum,
Apostolus innuit [(I Cor. I)] . ubi virum imaginem Dei
esse, ac per hoc quodammodo mulierem animae
rationalis typum portare ostendit. Quare item primo
institutum sit conjugii officium, ipse Deus institutor
et ordinator ostendit, dicens: Crescite et multiplicamini
et replete terram [(Gen. II)]
. Officium autem conjugii
hoc est, carnis commistionem ante peccatum
non ad remedium infirmitatis, sed ad multiplicationem
prolis institutum esse, post peccatum aut idem
ipsum ad remedium infirmitatis concessum beatus
Augustinus testatur his verbis, dicens: Utriusque sexus
infirmitas propendens in ruinam turpitudinis

recte honestate nuptiarum excipitur, ut quod sanis
esset officium, sit aegrotis remedium. Item in conjugio
aliud esse et alterius rei sacramentum esse ipsum
conjugium, et aliud esse et alterius rei sacramentum
esse ipsum conjugii officium; idem ipse in libro
De bono conjugali testatur, dicens: In conjugio aliquid
boni esse videtur; non solum propter propagationem
filiorum, sed etiam propter naturalem in
diverso sexu societatem. Alioquin jam non diceretur
conjugium in senibus, si vel amisissent filios vel
non genuissent; in quibus, etsi emarcuerit ardor
carnis, viget tamen ordo charitatis. Item: In nuptiis
plus valet sanctitas sacramenti, quam fecunditas
ventris. Unde quidam non intelligentes hoc
quod dictum est: illa mulier non potest pertinere ad

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.