PL 176, col. 491

De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

periculum videt, et utrum potius eligat non
invenit. Si manet, contra conscientiam facit; si
discedit, contra obedientiam facit. Non ergo jam
quaerit an discedere liceat, sed si non discedit utrum
permanere expediat. Conscientiam exponit, et consilium
salutis quaerit. Quid illi dicet Ecclesia homini
confitenti peccatum et quaerenti consilium? Si
dixerit illi ut maneat postquam revelavit peccatum,
hoc est dicere, quantum videtur ut maneat in peccato.
Si vero nec hoc nec illud dicere potest, quantum
videtur, homini tali via salutis monstrari non potest.
Sed hoc rursum multum a fide Christiana abhorret,
ut dicatur aliquis talis esse, qui non possit si vere
poenituerit in qualicunque sit periculo salvus esse.
Multa sunt quae ad hunc modum contingere potuissent.

Alius dicit se cum sorore, aut cum matre
uxoris suae rem habuisse. Alius uxorem se prius
aliam duxisse fatetur, et multa alia horrenda quae
miseria hominum vel falsa confingit, vel vera committit.
Et verum est quidem quod multa fiunt horrenda
ab hominibus in desideriis suis malis, sic
excaecatis ut faciant quae non oportet, et sunt tanta
haec mala ut vix consilium admittant; nisi Deus,
qui legem dedit, gratiam et misericordiam praestet.
Per legem enim non justificabitur in conspectu ejus
omnis caro. Sicut olim maledictum legis omnes qui
sub lege erant premebat; nec erat qui evadere potuisset
maledictionem, quia non erat qui cavere posset
praevaricationem, donec ipse legislator veniens,
maledictionem per gratiam abstulit; et ne semper

maledictio et praevaricatio regnarent, per eamdem
gratiam ipsam etiam legem mutavit: ita et modo
nunquam homo cum peccato suo et malitia urgente
in necessitatem peccandi venit, nec potest legem
portare nisi maledictionem praevaricationis incurrat:
commutat illi Deus per misericordiam legem, et
donat poenitenti ut salvus esse possit, qui utique
non salvaretur, si per justitiam et rigorem legis sine
misericordia judicaretur. Non tibi fortassis secundum
opinionem aut existimationem tuam respondeo.
De meo est non de tuo quod loquor. Non aliud possum.
Quod mihi mens suggerit profiteor. Si aliud
dicerem contra conscientiam meam et existimationem
dicerem. Quisque pro se judicet; ego tibi de

corde meo loquor. Venit peccator ad me et exponit
mihi conscientiam suam consilium salutis quaerens.
Quid illi dicam? Si dixero illi recede, facio illum
inobedientem Ecclesiae matri suae, et exemplo ejus
alios confirmo, ut dimittant uxores ejus legitimas;
et cum eas odio habuerint, fingant quodcunque sibi
placuerit, et mentiantur Ecclesiae ut libertatem
habeant recedendi ab eis, quia eas non amant.
Et si hoc Ecclesia receperit et passa fuerit, veniet
magnum malum, et dimittent omnes pro libito,
aut viri uxores suas, aut mulieres maritos suos,
et pro uno homine multi damnabuntur, quod ita
fieri non oportet. Quidam acute se considerasse
putaverunt, sibi non proximo consulentes, dicentes,
quoties ejusmodi forte aliquid contingeret, Ecclesiam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.