PL 176, col. 498

De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

videtur illis non esse dicendum conjugium,
etiam quando est, quod aliquando ita dissidium et
separationem admittit, ut divisi adinvicem conjuges
non appellentur. Sed mihi interim non apparet qua
ratione possint probare, quod hoc ad virtutem sacramenti
conjugalis pertinet, ut individua ab utrisque
societas, quandiu uterque vivit conservetur;
propterea conjugium non fuisse quod aliquando dissolvi
potuit. Si enim idcirco hoc conjugium non esse
dicunt, quia hoc ea quae ad conjugium pertinent in
toto non habet, intendant quod cum dictum est individuam
societatem ad conjugium pertinere, vere
dictum est: quia hanc conjugium habere debet
quando scilicet est ubi esse debet. Haec enim conjugii
est et hanc conjugium exigit, sive potius confert,

quantum in se est. Sicut baptismi est remissionem
peccatorum conferre, et vere dicitur cum dicitur
quod baptismus remissionem omnium peccatorum
confert; et sicut sacramenti corporis Christi
virtus est societatem et participationem Christi
conferre, et vere dicitur cum dicitur quod susceptio
corporis Christi confert spiritualem participationem
Christi; et tamen qui fictus baptismi sacramentum
accipit, remissionem peccatorum non percipit, et
qui indigne manducat corpus Christi, nequaquam
per id meretur spiritualem participationem Christi.
Si ergo vere haec ad illa pertinere dicimus et tamen
illa sine istis aliquoties inveniemus, nec ideo minus
ad illa pertinent quando sine istis sunt illa; quando
videlicet sunt ubi esse non debent, et apud quos

esse non debent: mirum est si individuam societatem
ad conjugium pertinere dicimus, cum tamen conjugium
sine illa inveniamus, quando scilicet est ubi
esse non debet? Quod si idcirco conjugii sacramentum
non esse dicunt, quia hoc non habet quod habere
debet, quando est ubi esse non debet, dicant
similiter baptismi sacramentum verum non esse
apud fictum, et fictum vere baptizatum non esse,
quia ibi remissionem peccatorum non operatur; et
verum corpus Christi non esse quod indigne percipitur,
quia illic spiritualis participatio Christi non
confertur. Intelligant ergo quod quoties hujusmodi
spirituales effectus sacramentis divinis attribuuntur,
virtus ipsorum sacramentorum exprimitur, in quo
quidem non ostenditur quid secundum vitium sacramentis

Dei abutentium futurum sit, sed potius quid
ex ipsis secundum efficaciam gratiae spiritualis quae
in ipsis est, si in pravitate abutentium non remaneant,
fieri possit. Qui ergo hoc conjugium habere
dixit, hoc utique dicere voluit, quod conjugium
hoc quantum in se est, habere debet, si fuerit ubi
esse debet. Si autem forte non fuerit ubi esse debet,
non est mirum si eo careat quod habere debet. Neque
ideo tamen minus verum est sacramentum, dum
est, quamvis minus utile sit illi in quo est. Ad hunc
modum putamus quaedam conjugia vere dici posse,
quandiu secundum judicium Ecclesiae rata habentur;
quae tamen postmodum emergentibus causis legitimis
recte solvuntur, et si postea, contra Ecclesiae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.