PL 176, col. 803
Eruditio didascalica (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
Primum fabricam portat, et est sub fabrica. Hoc
portat fabricam, et non est solum sub fabrica sed in
fabrica. Quod sub terra est fundamentum figurare
diximus historiam, fabricam quae superaedificatur
allegoriam insinuare. Unde et ipsa basis fabricae
hujus ad allegoriam pertinere debet. Multis ordinibus
consurgit fabrica, et quisquis suam basim habet;
et multa sacramenta in divina pagina continentur,
quae singula sua habent principia. Vis scire qui sunt
ordines isti? Primus ordo est, sacramentum Trinitatis,
quia et hoc Scriptura continet, quod ante
omnem creaturam trinus et unus fuerit Deus. Hic de
nihilo omnem fecit creaturam, visibilem scilicet et
invisibilem: ecce secundus ordo. Rationali creaturae
liberum dedit arbitrium, et gratiam praeparavit, ut
mereri posset aeternam beatitudinem; deinde sponte
labentes punivit, et persistentes ut amplius labi non
possint, confirmavit. Quae origo peccati, et quid sit
peccatum, et quid sit poena peccati: ecce tertius
ordo. Quae sacramenta primum sub naturali lege ad
reparationem humani generis instituerit: ecce quartus
ordo. Quae scripta sub lege: ecce quintus ordo.
Sacramentum incarnationis Verbi: ecce sextus ordo.
Sacramenta Novi Testamenti: ecce septimus ordo.
Ipsius denique resurrectionis: ecce octavus ordo.
Haec est tota divinitas, haec est illa spiritualis
fabrica, quae quot continet sacramenta, tot quasi
ordinibus constructa in altum extollitur. Vis et ipsas
bases agnoscere. Bases, ordinum, principia sunt
sacramentorum. Ecce ad lectionem venisti, spirituale
fabricaturus aedificium. Jam historiae fundamenta
in te locata sunt, restat nunc tibi ipsius
fabricae bases fundare. Linum tendis, ponis examussim,
quadros in ordinem collocas, et circumgyrans
quaedam futurorum murorum vestigia figis. Linea
protensa rectae fidei trames est, ipsae spiritualis
operis bases quaedam fidei sacramenta sunt, quibus
initiaris. Debet siquidem prudens lector curare, ut
antequam spatiosa librorum volumina prosequatur,
sic de singulis quae magis ad propositum suum et
professionem verae fidei pertinent, instructus sit, ut
quaecunque postmodum invenerit, tuto superaedificare
possit. Vix enim in tanto librorum pelago, et
multiplicibus sententiarum anfractibus, quae et numero
et obscuritate animum legentis confundunt,
aliquid unum colligere poterit, qui prius summatim
in unoquoque, ut ita dicam genere, aliquod certum
principium firma fide subnixum, ad quod cuncta
referantur, non agnovit. Vis ut doceam te qualiter
fieri debeant bases istae? Respice ad ea quae paulo
ante tibi enumeravi. Est sacramentum Trinitatis;
multi jam de illo libri facti sunt, multae datae sententiae
difficiles ad intelligendum, et perplexae ad
solvendum. Longum tibi et onerosum est adhuc
omnes prosequi, cum multa fortassis invenias, in
quibus magis turberis quam aedificeris. Noli instare;
sic nunquam ad finem venies. Disce prius breviter
et dilucide, quid tenendum sit de fide trinitatis;
quid sane profiteri et veraciter credere debeas.