PL 176, col. 926

De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

servandam spontaneum se obtulit, sed ut illam quoque
accipere mereretur, supplicavit. Postremo quia vidit
neminem servare posse disciplinam boni operis, qui
non habeat scientiam vere discretionis, hanc quoque
sibi dari quasi quoddam fundamentum et principium
sanctae conversationis postulavit. « Bonitatem, inquit,
et disciplinam, et scientiam doce me. » Et ut se idoneum
ad haec discenda ostenderet, novissime secutus
adjunxit: « Quia mandatis tuis credidi [(ibid.)]
, » ac
si diceret: Deo. Ideo docere me debes qualiter tibi
servire debeo, quia praeceptis tuis jam per contumaciam
non resisto; credo bonum esse quod praecipis,
credo verum esse quod promittis; acquievi jam propter
te mea relinquere, et idcirco quaeso per te merear tua
bona obtinere, « quia mandatis tuis credidi. » Sic et

vos fratres gratia Dei jam credidistis mandatis ejus,
reliquistis vestra propter ipsum, quaerite nunc sua ab
ipso ut mereamini per sua venire ad ipsum. Credidistis
mandatis ejus dicentis: « Si vis perfectus esse,
vade et vende omnia quae habes, et veni, sequere me, et
habebis thesaurum in coelo [(Matth. XIX)]
. » Fecistis
quod praecepit, speratis quod promisit, petite nunc
ab ipso quod ad id obtinendum expedit. Nullus jam
carnalis affectus a percipienda gratia ejus vos impedit,
reliquistis patrem et matrem, fratres et sorores, cognatos
et affines, et praecinxistis vos ad currendam
viam ejus. Nihil jam amori illius praeponitis, illum
solum quaeritis pro quo lucrificando omnia hujus
mundi blandimenta quasi absinthium amara, et omnem

gloriam atque decorem quasi stercora reputatis.
Intrate viam ejus, et currite ad ipsum, tanto citius
requiem habebitis, quanto citius ad eum pervenietis.
Via ad ipsum sunt scientia, disciplina, bonitas; per
scientiam itur ad disciplinam, per disciplinam itur ad
bonitatem, per bonitatem itur ad beatitudinem. Hoc
est propter quod vobiscum loqui coepimus, ut quantum
Dominus dederit, de hac via qua ad ipsum itur vos
instruamus.
CAP. I. Quibus modis inveniatur recte vivendi scientia.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.