PL 176, col. 939

De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

non est solium filiae Chaldaeorum;
quia saepe
homo apud alios tanto magis despectus habetur,
quanto magis apud seipsum per tumorem arrogantiae
extollitur, ut impleatur illa sententia Veritatis qua
dicitur: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et omnis
qui se humiliat exaltabitur [(Luc. XIV)]
. De quo adhuc
subinfertur cum dicitur: Sede, tace, intra tenebras,
filia Chaldaeorum, quia non vocaberis ultra domina
regnorum [(Isa. XLVII)]
. Magna etenim tunc hominem
confusio sequitur, quando se ab aliis despici videt,
etiam pro eo in quo ipse gloriatur. Sed quia lascivia
et mollities amica est procacibus et superbis, increpata
arrogantia, lasciviam etiam arguit cum subjungit: Tolle molam, mole farinam, denuda turpitudinem,
discooperi humerum, revela crura, transi flumina,

quia ultra non vocaberis mollis et tenera
[(ibid.)]
.
Quam sit ergo odibilis apud Deum lascivia et procacitas,
ex hoc patenter ostenditur, quod Scriptura
tam districta animadversione et dejectionem arrogantibus,
et asperitatem mollibus superventuram
comminatur. Hinc est rursum quod per eumdem
Isaiam contra lascivos et procaces dicitur: Haec dicit
Dominus: Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et
ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant
et plaudebant, ambulabant, et pedibus suis composito
gradu incedebant, decalvabit Dominus verticem filiarum
Sion [(Isa. III)]
. Ambulabant extento collo et nutibus
oculorum, hic notatur arrogantia. Ibant et
plaudebant, ambulabant, et pedibus suis composito
gradu incedebant, hic notatur lascivia. Sequitur:
Decalvabit Dominus filiarum Sion,
haec est
poena arrogantium. Et Dominus crinem earum nudabit,
haec est poena lasciviorum. Et quia haec vitia
luxus pretiosarum vestium sequi solet, poena quoque
ejus subinfertur cum dicitur: In die illa auferet
Dominus ornatum calceamentorum et lunulas, et
torques, et monilia, et armillas, et mitras, et discriminalia,
et periscelidas, et murenulas, et olfactoria,
et inaures, et annulos, et gemmas in fronte pendentes,
et mutatoria, et pallia, linteamina, et acus, et specula,
et sindones, et vittas, et theristra; et erit pro
suavi odore, fetor; et pro zona, funiculus; et pro crispanti
crine, calvitium; et pro fascia pectorali, cilicium [(ibid.)]
.
Ecce quam diligenter omnia vanitatis
insignia enumerat, ut haec in quibus homines nullam

vel admodum parvam culpam esse putant,
quam districte a Deo pensentur, ostendat.
Dissolutum et tardum Salomon arguit dicens: Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri
stulti, et ecce totum repleverant urticae, operuerant
superficiem ejus spinae, et maceria lapidum destructa
erat. Quod cum vidissem, posui in corde meo et exemplo
didici disciplinam
[(Prov. XXIV)]
. Usquequo piger
dormis, usquequo de somno non consurgis? [(Prov. VI.)] Paululum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus
conseres ut quiescas, et veniet quasi cursor egestas
tua, et mendicitas tua quasi vir armatus
[(Prov. XXIV)]
.
Et rursum: Vade ad formicam, o piger, et considera
vias ejus et disce prudentiam, quae, cum non habeat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.