PL 176, col. 941

De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

parvulos, considero vecordem juvenem, qui transit
per plateas juxta angulum, et prope viam domus alienae
graditur in obscuro, advesperante die, in noctis tenebris
et caligine. Et ecce mulier occurrit illi ornatu
meretricio, praeparata ad capiendas animas, garrula
et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere
pedibus suis; nunc foris, nunc in plateis, nunc
juxta angulos insidians, apprehensumque deosculatur
juvenem, et procaci vultu blanditur
[(Prov. VII)]
. Statim
eam sequitur quasi bos ad victimam, ductus, et quasi
agnus lasciviens et ignorans, et nescit quod ad vincula
stultus trahatur, donec transfigat sagitta jecur ejus,
veluti si avis festinet ad laqueum, et nescit quia de
periculo animae illius agitur; viae inferi domus ejus,
penetrantes interiora mortis [(ibid.)]
. Nemo ergo deinceps

putet parum relinquere eos qui contra disciplinam
ad turpes motus, et inordina as gesticulationes
membra sua inflectunt, quia nunquam Scriptura
tam severe istos exteriores corporis motus in nobis
reprehenderet, nisi omnis exterioris hominis inhonesta
figuratio et motio indecens, ab interiori mentis
corruptione manaret. Propterea multum valet
disciplina ad coercendos pravos motus animi, quatenus
mala desideria dum per custodiam disciplinae
stringuntur ne foras effluant, tandem aliquando
etiam interius surgere ac moveri omnino desuescant.
Quia igitur vitia gesticulationum descripsimus,
ordo exigit, ut nunc quis sit in omni gestu
modus disciplinae, definiamus, quod etsi fortasse

per singula facere non possumus, magis tamen expedit
aliquid inde ad eruditionem dicere, quam omnino
silere. Primum ergo diligenter observandum
est, ut singula membra suum teneant officium, neque
usurpent alienum, deinde ut unumquodque
suum opus tam decenter ac modeste impleat, quatenus
per indisciplinam aspicientium oculos non offendat.
Nam in quolibet horum peccetur, dignum
reprehensione est, sive scilicet membra inter se
actus suos confundant, sive id quod juste agere debent,
recte non expleant. Discretio actionum in
membris conservanda est, ut scilicet id agat unumquodque
membrum ad quod factum est, ut neque
loquatur manus, neque os audiat, nec oculus linguae
officium assumat. Sunt enim quidam qui nisi buccis

patentibus auscultare nesciunt, et quasi per os sensus
ad cor influere debeat, palatum ad verba loquentis
aperiunt. Alii (quod adhuc pejus est!) in
agendo vel audiendo quasi canes sitientes linguam
protendunt, et ad singulas actiones velut molam labia
torquendo circumducunt. Alii loquentes digitum
extendunt, supercilia erigunt, et oculos in orbem
rotantes, aut profunda quadam consideratione defigentes,
cujusdam intrinsecus magnificentiae conatus
ostendunt. Alii caput jactant, comam excutiunt,
vestimenta adaptando componunt, et latera cubitando,
pedesque extendendo ridiculam satis ostentationis
formam fingunt. Alii quasi ambae aures ad
audiendum factae non sint, alteram tantum collo
detorto voci venienti opponunt. Alii typum nescio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.