PL 176, col. 950
De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
Sequitur etiam triplex observatio disciplinae in
cibo, observatio in eo quid sumat, observatio in eo
quantum sumat, observatio in eo quomodo sumat.
Observatio in eo quid sumat, id est ut neque nimis
pretiosa et delicata expetat, nec nimis rara et insolita
requirat, nec nimis laute et accurate praeparata
concupiscat. In primo enim luxus arguitur, in
secundo curiositas, in tertio superstitio notatur.
Sunt namque quidam quorum fauces satis ridicula
infirmitate aegrotant, quae nisi pinguia et delicata
deglutire non possunt. Et si quando eis parci aut
frugales cibi oblati fuerint, statim aut indigestionem
stomachi aut pectoris siccitatem, aut obripilationem
capitis, aut si qua sunt talia, ad frivolas excusationes
praetendunt. Alii delicias et luxum ciborum magna
constantia aspernantur, sed ab eis iterum non
minori aut tolerabiliori petulantia communium cibariorum
usus omnino despicitur. Nova quaedam et
insolita ciborum genera exquirunt, ita ut saepe propter
unius ventrem hominis per omnes circum pagos
turba famulorum discurrat, et vix tandem vel
ignotas de desertis procul montibus radices evellendo
vel pauculos de imis gurgitibus profunda scrutatione
pisciculos trahendo, sive intempestiva de
arentibus rubetis arbuta colligendo, unius appetitus
petulantiam compescere queat. Et sane mihi non
satis patere potest, quod vitium istos exagitet, nisi
forte quia per quamdam animi insolentiam multos
in suo obsequio occupari gaudent, sive quia per tumorem
elationis caeteris omnibus quantum cibo dissimiles
sunt, tantum merito dissimiles videri volunt.
Alii superstitiosum nimis in praeparandis cibis studium
adhibent, infinita decoctionum et frixurarum
et condimentorum genera excogitantes, modo mollia,
modo dura, modo frigida, modo calida, modo
elixa, modo assa, modo pipere, modo allio, modo
cumino, modo sale condita, secundum consuetudinem
praegnantium mulierum desiderantes. Hi profecto
non solum arguendi sed etiam deridendi sunt,
qui quasi caupones ad omnem clepsydram eliciendi
gustus gratia palatum extendunt. Igitur contra haec
vitia sananda necessarius est rigor disciplinae, qui
istas gulae petulantias intra certum limitem cohibeat,
quatenus se neque ad immoderatas delicias, neque
ad novitates, neque ad superstitiosas praeparationes
ciborum appetendas diffundat.
CAP. XX. Secundo, quantum comedendum.
Deinde sequitur custodia disciplinae in eo quantum
quis sumere debeat, cujus mensura haec mihi esse
videtur, ut neque contra honestatem neque supra
necessitatem. Non omnis venter idem capit, alius
sic contentus, alius vero sic. Cui minus sufficit,
iste priusquam ad turpitudinem edacitatis perveniat,
in superfluitatem offendit; cui multum opus
est, in eo saepe honestas comedendi laeditur, etiam
priusquam ad superfluitatem veniatur. Ergo ille cui
parum satis est, magis superfluitatem caveat; ille