PL 176, col. 952
De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne · Soliloquium de arrha animae (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
piscantur, ita ut in eodem jure et manus ablutionem
et venter refectionem quaerere videatur. Alii semicorrosas
crustas et praemorsas collyridas cibariis
iterando infigunt, et reliquias dentium suorum offas
facturi in poculis demergunt. Haec, sicut supra
diximus, dicentibus erubescenda fuerant, si a facientibus
praesumpta non fuissent. Nunc autem sustineat
in audiendo verecundiam, qui noluit in faciendo
habere disciplinam. Verumtamen haec de
immunditia indisciplinate manducantium ad exemplum
dicta sufficiant. Temperantiam manducandi
intelligimus in eo, si tractim homo et non cum nimia
festinatione comedat; ubi nos quidem quantum fieri
potest modum et mensuram omnes tenere suademus,
legem tamen nullam dare praesumsimus, quia,
sicut jam supra diximus, alius sic et alius sic. Haec
vobis, fratres, de scientia et disciplina interim nos
diximus: Bonitatem vero orate ut vobis det Deus.
Amen.
species pulchras et illecebrosas invenies, quae humanos
affectus illiciunt, et secundum varias utentium
delectationes ad fluendum se desideria accendunt.
Habet aurum, habent lapides pretiosi fulgorem
suum, habet decor carnis speciem, picta tapeta et
vestes fucatae colorem. Infinita sunt talia. Sed haec
cur tibi enumerem? Ecce et tu novisti omnia, vidisti
pene singula, experta plurima. Multa jam te vidisse
recolis, et adhuc multa vides, in quibus quod dico
experiri et comprobare possis. Dic ergo obsecro
mihi, quid de his omnibus unicum tibi feceris, quod
singulariter amplecti, quo semper perfrui velis?